라틴어 문장 검색

Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpus accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula subornatus polymita, strictoque venatorio cultro latus apri vehementer percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:5)
Singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime a nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:2)
Nec ullus tot malorum finis fuisset, nisi epidipnis esset allata, turdi siliginei uvis passis nucibusque farsi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:15)
Accepi pulcherrimos turdos, cum quibus parem calculum ponere nec urbis copiis ex Laurentino nec maris tam turbidis tempestatibus possum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 2 1:1)
quin etiam turdoque licet missaque columba
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 15:3)
"si qui comedunt bona, cum sit obeso nil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1519)
"at cum tonantis annus hibernus Iovis imbris nivisque conparat, aut trudit acris hinc et hinc multa cane apros in obstantis plagas aut amite levi rara tendit retia turdis edacibus dolos pavidumque leporem et advenam laqueo gruem iucunda captat praemia."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 26)
tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes paene macros arsit dum turdos versat in igni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:25)
at simul assis miscueris elixa, simul conchylia turdis, dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum lenta feret pitvita.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:12)
turdus sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc, res ubi magna nitet domino sene;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.7)
sic soleae et turdi pisces et cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 47:1)
declamabit uobis quare turdi uolent, cucurbitae non uolent.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 8:11)
oppressi sunt in templo ab omni multitudine, quae postulabat ut Romam Sabinus cum Turdo proficisceretur.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 20:2)
erat inter infames maxime et inuisos homines Turdus.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 20:3)
cum Turdus promitteret iturum se, ut inde posset exire, Sabinus silentio facto ait:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION