라틴어 문장 검색

Sic Tankradus ingeniis suis muro et turribus applicitis, et in tutamine valli suis constitutis diebus multis, ruinam praesidio intulit, dum quodam die Dominico post Natalem Domini, magistra arx crebro ictu lapidum quassata corruit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:1)
Eodem anno tempore Quadragesimali Sarepta capta, muris et turribus reaedificata et custodibus munita, castellum, quod dicitur Vetule, situm in montanis [0695B] in regione Gybel, Tankradus collectis viribus obsedit spatio trium mensium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 90:1)
Horum adventum praedocti speculationibus fidis, rectores militum tessera data sollemni, armatos omnes celeri eduxere procursu, et agiliter praeterito Calycadni fluminis ponte, cuius undarum magnitudo murorum alluit turres, in speciem locavere pugnandi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 15:1)
Sed magnitudo operum, altitudo muri atque turrium, multitudo tormentorum omnem administrationem tardabat.
(카이사르, 내란기, 2권 2:5)
quibusnam manibus aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae (nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporum quorum brevitas nostra contemptui est) tanti oneris turrim in muro sese posse conlocare confiderent?
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 30장4)
haec nota quondam turris et muri decus,
(세네카, Troades 1106:1)
deinde, ut silentium vastum in urbe nec arma nec viros in turribus ac muris vidit, avidum invadendi deserta moenia militem detinet, ne quam occultam in fraudem incautus rueret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 481:1)
postremo, ubi promovendo adiunctam muro viderunt turrem, facibus ardentibus plurimum simul ignem coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 505:1)
Salapitani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa umeris, ut inter pacatos, gerentis arma invadunt, alii e turribus portae murisque saxis, sudibus, pilis absterrent hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 431:1)
primis tenebris movit et tranquillo pervectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 246:1)
de caelo tacta erant via publica Veis, forum et aedes Iovis Lanuvi, Herculis aedes Ardeae, Capuae murus et turres et aedes, quae alba dicitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 98:1)
et ne, si extrahere tempus vellet, munimenta Romani temptarent, fossam sex cubita altam, duodecim latam cum duxisset, extra duplex vallum fossae circumdedit, interiore labro murum cum turribus crebris obiecit, unde facile arceri transitu fossae hostis posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 423:1)
iam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed dispositi per muros et turres ex tuto pugnabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 71:1)
nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem planitiae aut Iovis templum aut oppidum tenet, reliquum perexiguum fossa modica valloque claudi poterat, et saxorum ad manum silvestrisque materiae tantum erat, ut vel murus obici turresque excitari potuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 80:1)
quod si clausis portis muros portarumque turris dispositi armati defendissent, vano cum incepto moenibus pepulissent Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 386:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION