라틴어 문장 검색

Quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae, Hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 68)
quin etiam totidem gemmarum insignia textis parietibus distincta micant, animasque colorum viventes liquido lux evomit alta profundo, ingens chrysolitus, nativo interlitus auro, hinc sibi sapphirum sociaverat, inde beryllum, distantesque nitor medius variabat honores, hic chalcedon hebes perfunditur ex hyacinthi lumine vicino;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1245)
nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes, nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS39)
Duo turtures, masculus et femina, congregaverunt grana estivo tempore et inpleverunt nidum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 4. Secundi sapientis prima historia: Turtures 1:1)
-Ita et tu, domine Rex, videas ne facias ut turtur, nec mulier faliat te, quia dum homo cernit feminam bonam et castam, tunc debet magis vitare illam.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 4. Secundi sapientis prima historia: Turtures 1:13)
quotiens hortantibus vobis in quocumque conpuncto culpas suas anima poenaliter recordata suspirat, quis vos ambigat paria turturum aut binos pullos columbarum, qui duplicem substantiam utriusque hominis nostri tam numero quam gemitu assignant, mystico litasse sacrificio?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 5:1)
Vbi ego capiam pro machaera turturem, [ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum] pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis, pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium, ubi mihi pro equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 169)
tu tibi istos habeas turtures piscis avis, sine me aliato fungi fortunas meas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 147)
ut quisque acciderat, eum necabam ilico per cerebrum pinna sua sibi, quasi turturem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 143)
Domine Rex, asculta verba servi tui et iube non occidi filium tuum festinatione, quoniam eris orbatus ut turtur et penitebit te et dolebis nihilque iuvabit te ut turturem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 3. Reginae prima historia: Lavator 2:7)
turtur et mascu- lino et feminino genere invenitur, ut 'aeria turtur cessabit', et Plautus "tibi obustos turtures". ab ulmo ulmus lignum est, quod sub vinea fit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 583)

SEARCH

MENU NAVIGATION