라틴어 문장 검색

Quo lupus inuectus et salsa carne refectus, Quicquid inest, ambit, telluris et humida lambit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:14)
Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장12)
Computruerunt semina subtus glebas suas, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, eo quod exaruit triticum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장17)
Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit.
(불가타 성경, 요나서, 4장7)
— Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:5)
Uicibus cedant humida siccis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 21:1)
factae enim subito ex humida materia non eundem usum celeritatis habebant.
(카이사르, 내란기, 1권 58:4)
qui tamen fontes a quibusdam praesidiis aberant longius et celeriter aestibus exarescebant.
(카이사르, 내란기, 3권 49:7)
Quo facto repente perennis exaruit fons tantamque attulit oppidanis salutis desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum voluntate factum putarent. Itaque se necessitate coacti tradiderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 44장5)
alia, si in umidis omne vitium est, ut Herophilo visum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium33)
Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an magis siccum corpus eius sit, validi nervi an infirmi, frequens adversa valetudo an rara, eaque, cum est, vehemens esse soleat an levis, brevis an longa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium154)
Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua vel certe diluta potione esse contentos, maximeque ea, quae moveat urinam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장21)
Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis, quoniam alii graciles, ali obessi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, alii sicci;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장49)
Umidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior, multa potio, post hanc ambulatio et vigilia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장109)
Auster aures hebetat, sensum tardat, capitis dolores movet, alvum solvit, totum corpus efficit hebes, umidum, languidum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION