라틴어 문장 검색

Umidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior, multa potio, post hanc ambulatio et vigilia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장109)
Auster aures hebetat, sensum tardat, capitis dolores movet, alvum solvit, totum corpus efficit hebes, umidum, languidum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장32)
Quisquis daturus erit, id agere ante debebit, ut accepturi corpus umidius sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장6)
Omne etiam ferum animal domestico levius, et quodcumque umido caelo quam quod sicco natum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장41)
firmior ex eo vino, quod bono solo quam quod tenui, quodque temperato caelo quam quod nimis aut umido aut nimis sicco nimiumque aut frigido aut calido natum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장51)
Aqua levissima pluvialis est, deinde fontana, tum ex flumine, tum ex puteo, post haec ex nive aut glacie:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장53)
aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis vel farina vel spongia vel cinis vel lana sucida vel etiam linteolum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장9)
si paulo graviora, facile sit non aquam tantum bibere sed etiam cibo carnem subtrahere, interdum panis quoque minus quam pro consuetudine adsumere, umidoque cibo esse contentos et holere potissimum, satisque sit tum ex toto a cibo, a vino, ab omni motu corporis abstinere, cum vehementes notae terruerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장26)
Cibus autem febricitantibus umidus est aptissimus aut umori certe quam proximus, utique ex materia quam levissima maximeque sorbitio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장38)
deinde si prima inflammatio se remisit, tum demum ad calida et umida veniendum est, ut ea, quae remanserunt, discutiant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장12)
deinde opus est fomento umido et calido.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장12)
Utilissimum tamen est umido sale fovere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장17)
Opus est deinde fomentis umidis:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장15)
Quicquid autem eas levavit, incipiendum est ab umidis, maximeque aqua mulsa decocta:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장26)
thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuvandus est, et postea vel malagma superimponendum, vel certe ceratum ex cyprino vel irino unguento.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION