라틴어 문장 검색

"Psyche vero humi prostrata et quantum visui poterat volatus mariti prospiciens extremis affligebat lamentationibus animum."
(아풀레이우스, 변신, 5권192)
"Hircuosus deus sauciam Psychen atque defectam, utcumque casus eius non inscius, clementer ad se vocatam sic permulcet verbis lenientibus:"
(아풀레이우스, 변신, 5권197)
"Sic locuto deo pastore, nulloque sermone reddito sed adorato tantum numine salutari, Psyche pergit ire."
(아풀레이우스, 변신, 5권202)
"Qua re cognita Psyche nuntiari praesentiam suam sorori desiderat;"
(아풀레이우스, 변신, 5권204)
"Necdum sermonem Psyche finierat;"
(아풀레이우스, 변신, 5권211)
"Nec vindictae sequentis poena tardavit nam Psyche rursus errabundo gradu pervenit ad civitatem aliam, in qua pari modo soror morabatur alia."
(아풀레이우스, 변신, 5권216)
"Interim, dum Psyche quaestioni Cupidinis intenta populos circumibat, ille vulnere lucernae dolens in ipso thalamo matris iacens ingemebat."
(아풀레이우스, 변신, 5권218)
"puto puellam illum - si probe memini, Psyches nomine dicitur - efflicte cupere."
(아풀레이우스, 변신, 5권227)
"Psychen ille meae formae succubam, mei nominis aemulam si vere diligit, nimirum illud incrementum lenam me putavit, cuius monstratu puellam illam cognosceret."
(아풀레이우스, 변신, 5권229)
"Sed totis, oro, vestris viribus Psychen illam fugitivam volaticam mihi requirite."
(아풀레이우스, 변신, 5권250)
"INTEREA Psyche variis iactabatur discursibus, dies noctesque mariti vestigationibus inquieta animo tanto cupidior iratum licet, si non uxoris blanditiis lenire, certe servilibus precibus propitiare."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:1)
"Haec singula Psyche curiose dividit et discretim remota rite componit, rata scilicet nullius dei fana ac caerimonias neglegere se debere sed omnium benivolam misericordiam corrogare."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:7)
"Ain, Psyche miseranda?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:9)
"Tunc Psyche pedes eius advoluta et uberi fletu rigans deae vestigia humumque verrens crinibus suis, multiiugis precibus editis, veniam postulabat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:12)
"Per ego te frugiferam tuam dexteram istam deprecor, per laetificas messium caerimonias, per tacita secreta cistarum et per famulorum tuorum draconum pinnata curricula et glebae Siculae sulcamina et currum rapacem et terram tenacem et inluminarum Proserpinae nuptiarum demeacula et luminosarum filiae inventionum remeacula, et cetera quae silentio tegit Eleusinis Atticae sacrarium, miserandae Psyches animae,.supplicis tuae, subsiste."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION