라틴어 문장 검색

rem polychrestam, tam ad lucem informationis quam ad normam operationis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:7)
Eae sunt, quae supplent informationem ubi sensus plane destituitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:3)
Atque de instantiis istis supplementi, quod diximus informationem ab iis hauriendam esse, quando desint instantiae propriae, loco perfugii;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 408:1)
ad roborandam scilicet informationem una cum propriis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 408:3)
Informatio enim incipit a sensu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:3)
Vires autem et actiones corporum circumscribuntur et mensurantur, aut per spatia loci, aut per momenta temporis, aut per unionem quanti, aut per praedominantiam virtutis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:13)
altero, quod arctior sit unio, et tanquam majore cum delectu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:11)
quod existimamus fieri, non tam ob motum nexus, ne detur vacuum, quam per motum istum amicitiae et unionis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 454:3)
non ad centrum imaginativum, sed ad unionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:4)
Is est coitio sive unio corporum, proclivis aut difficilis, per compositionem, sive appositionem simplicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:17)
Ad unionis forsan valorem pervenire poterit veritas, quae per diem speciosissima apparet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:10)
Amplectere, imo invita qui tibi adiumento sint et informationi ad muneris tui executionem, neque abige eos qui operam suam ad hoc tibi deferunt tanquam se ingerentes, sed potius cum favore eos allicias et recipias.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:25)
Sapientia veterum in parabola adumbravit tam unionem et insolubilem coniunctionem consilii cum regibus, quam prudentem et politicum usum eiusdem per reges adhibendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 2:2)
Id certe praestitum est in tractatu unionis inter delegatos Angliae et Scotiae, qui conventus regulariter et optime ordine processit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:6)
Hoc enim foret clamoribus consilium fatigare, non informationem, ut decet, exhibere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION