라틴어 문장 검색

cum unitatem personae Christi in duabus consistentis naturis defenderet, ait de ipso:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:3)
Unus omnino non confusione substantiae, sed unitate personae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:6)
ita nec divinitas humanitati in unam personam conjuncta aliud fit quam prius erat, quamvis aliud sibi in unitate personae conjungat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:2)
Secundum quam quidem unionem personae, cum Deus homo factus dicitur, aut aliud quam primitus fuerit esse conceditur, non hoc ex mutatione substantiae, sed unitate personae intelligendum, quia videlicet Deus hominem sibi in unam personam conjunxerit, et rem alterius naturae in hanc unionem sibi sociaverit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:3)
Amor enim duos quaerit fidei unitate coniunctos et voluntatum identitate concordes, alii autem quolibet amoris merito defraudantur et in amoris curia extranei reputantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:8)
Et ideo inventio ipsius sermonis aequivoca actus comparationis excludit et sub diversis ea facit speciebus adiungi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 14:5)
Cessat enim collatio comparandi per magis et minus inter res aequivoce sumptas, si ad commune nomen, cuius respectu dicuntur aequivocae, comparatio referatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 14:6)
Non enim competens esset comparatio talis, si diceretur nomen corpore simplicius esse vel propositio magis dictione composita."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 14:7)
Sed si ei hoc potuit evenire quem Deus prae omnibus aliis sapientiae voluit maturitate ac moderatione gaudere, quae poterit nos defensare tuitio, qui eius comparatione rudes credimur et quasi sub alterius disciplina degimus?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:12)
Igitur cum sacra Scriptura dulcesceret, et parum illud scientiae quod mihi mundus tradiderat, earum comparatione vilesceret, occurrebant animo quae de amicitia in praefato libello legeram, et iam mirabar quod non mihi more solito sapiebant.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:11)
ut illarum comparatione clariorem eam nobis ac proinde optabiliorem faciens, ad eius nos acquisitionem vehementius excites et accendas.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:26)
et ita omnia ab ipso qui summe et pure unus est quoddam unitatis vestigium sortirentur.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:10)
Sed pace tua dico, non congruum mihi videtur, quod amicitiae sapientiam adiunxisti, cum inter illas nulla sit comparatio.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:21)
in signum catholicae unitatis, sicut fit cum hospes suscipitur.
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:7)
Et sic in quodam triclinio comparationis, tres potestatis gradus possumus invenire, ut, Dei potentia superlativa, naturae comparativa, hominis, positiva dicatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:117)

SEARCH

MENU NAVIGATION