라틴어 문장 검색

Boemundus, his auditis nuntiis, compunctus super omnibus, in unitatem et dilectionem festinanter redit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 120:2)
Non enim habitudo syllogistica est inter imaginem somnialem et interpretationem somnii;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 13:3)
Nec superfluum putes quod poposcit, cum tibi exprimat paternae voluntatis consortium, in quo unitatis indicium, non incrementum est potestatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:49)
Masculina igitur generabat, qui in virum perfectum populos quos docebat, fidei gestiebat unitate concurrere, et in agnitione Filii Dei perfectam plenitudinis Christi tenere mensuram (Ephes.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:13)
Et foris igitur et intus apta compage connexum sibi adhaeret, et habitudine propria quam --- Graeci dicunt, tenetur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:4)
sed ad unitatem aptam et continentem, connexionemque validam cohibetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:6)
Unde graece dicitur, ---, quod disjuncta connectat, nexuque constringat indissolubili, ita ut naturali unitate sibi credas convenire.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 4:9)
sed haec defensio, ut dixi, aliquam multum a me remota est, cui praeter formae mediocritatem continuatio etiam litterati laboris omnem gratiam corpore deterget, habitudinem tenuat, sucum exsorbet, colorem obliterat, uigorem debilitat.
(아풀레이우스, 변명 4:16)
eadem semper contemplantibus aequaeua est ab ineunte pueritia ad obeuntem senectam, tot aetatis uices induit, tam uarias habitudines corporis participat, tot uultus eiusdem laetantis uel dolentis imitatur.
(아풀레이우스, 변명 13:8)
"Vir, ut habitus et habitudo demonstrat, ornatus, accredishuic fabulae?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:9)
"Etiam de ista corporis speciosa habitudine deque hac virginali prorsus verecundia generosa stirpe proditum et recte conicerem, sed et meus Demeas eadem litteris pronuntiat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:8)
Nec tamen ego prius inde discessi, quam diligenter omnem eius explorassem habitudinem.
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:1)
"Corporis habitudine praeditus quove nomine nuncupatus hic iste Chaldaeus est?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:4)
nam i quidam procerus et, ut indicabat habitus atque habitudo, miles e legione, factus nobis obvius, superbo atque arroganti sermone percontatur quorsum vacuum duceret asinum:
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:4)
si causas compares, ille ut divisio resarciatur, tu ut unitas dividatur.
(아우구스티누스, 편지들, 19. (A. D. 402 Epist. LXVI) Incipit Libellus Sancti Augustini Episcopi Catholici Contra Crispinum Schismaticum 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION