라틴어 문장 검색

Eodem anno Carolus, Francorum rex, viam universitatis adiit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 85 88:1)
si vero ex illa mutatione moles ipsa et quantitas corporis non eadem maneat, hoc augmentationis et diminutionis motum esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:8)
Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda sit) reliquis et sanior est et augustior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:6)
sunt enim in universitate rerum rarae et extraordinariae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 301:5)
cete, in quantitate animalium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 329:8)
vermiculi cutis, in quantitate animalium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 329:15)
scilicet, nix in magna quantitate, et flamma sulphuris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 342:4)
ponatur situla in patera, et circumfundatur spiritus vini in modica quantitate, quae ad labra situlae non attingat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:3)
ubi immensae moles terrae, aedificiorum, et similium, subvertuntur, et in altum jaciuntur, a pusilla quantitate pulveris pyrii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:2)
Neque etiam fieri potuisset, ut parva quantitas spiritus animalis in animalibus, praesertim in tam vastis corporibus qualia sunt balaenae aut elephanti, tantam molem corpoream flecteret et regeret, nisi propter velocitatem motus spiritus, et hebetudinem corporeae molis, quatenus ad expediendam suam resistentiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:7)
vel universitatum magnarum, ut motus congregationis majoris, rotationis, et exhorrentiae motus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:7)
Itaque decerpenda sunt ex universitate rerum ea quae ad usus vitae maxime faciunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:4)
et tum demum experiendum fuisset, utrum aperto foramine attractus fuisset aer cum sibilo, aut etiam attracta fuisset tanta quantitas aquae post immersionem, quanta fuisset ab initio, si nulla adhibita fuisset mora.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:24)
Nam non male notatum est a chymicis, in principiorum suorum triade, sulphur et mercurium quasi per universitatem rerum permeare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:6)
Minus durum est credere portentosissimus fabulis Alcorani, Talmudi, aut legendae, quam credere huic universitatis rerum fabricae mentem non adesse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION