라틴어 문장 검색

si quis in tantum processit, ut aut eloquentia per gentes notesceret aut iustitia aut bellicis rebus et patri quoque ingentem circumfunderet famam tenebrasque natalium suorum clara luce discuteret, non inaestimabile in parentes suos beneficium contulit ?
(세네카, 행복론, Liber III 145:1)
nec minus haec nostri notescet fama sepulcri, quam fuerant Pthii busta cruenta viri.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b9)
si refutamur, non excitent multa fastidium, quippe in hoc stilo, cui non urbanus lepos inest, sed pagana simplicitas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 3:5)
Est sane iocus iste, quod libellum misisti mihi, Grype, pro libello, urbanum tamen hoc potest videri, si post hoc aliquid mihi remittas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum1)
ea conluvio mixtorum omnis generis animantium et odore insolito urbanos et agrestem confertum in arta tecta aestu ac vigiliis angebat, ministeriaque in vicem ac contagio ipsa volgabant morbos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 66:1)
haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen iniussu movere auderent, iubet peritos linguae attendere animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION