라틴어 문장 검색

Ne formidandum sit ob hec sibi uel dubitandum, Admonet ursus herum tali sub ymagine rerum:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:16)
Cui non credenti regnoque sibique timenti, Vrso dante fidem, bos supplex ducitur idem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:21)
Cui tam sincere studuit per cuncta placere, Ne comes huic rursus foret iste miserrimus ursus, Quodque fuit peius, complexibus excidit eius.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:22)
[V]t fore discatis contenti iure paratis, Haec uos ursorum doceant figmenta duorum, Ne, quae sunt extra, faciant uos linquere uestra.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:24)
Vt nemus intret idem, posthac contingit eidem Cum canibus rursum procul indagantibus ursum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:7)
Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
(불가타 성경, 아모스서, 5장19)
Haec est civitas exsultans, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: " Ego sum, et extra me non est alia amplius! ". Quomodo facta est in desertum, cubile bestiae? Omnis, qui transit per eam, sibilabit et movebit manum suam.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장15)
Sibilabo eis et congregabo illos, quia redemi eos, et multi erunt, sicut multi ante fuerant.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장8)
Quos serpens, leo, tigris, ursus, aper
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VIII 5:1)
sic armenta boum, vastis quae turbida silvis sparsit hiems, cantus ac sibila nota magistri certatim repetunt et avitae pascua vallis inque vicem se voce regunt gaudentque fideles reddere mugitus et, qua sonus attigit aurem, rara per obscuras adparent cornua frondes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:153)
conveniant ursi, magna quos mole ruentes torva Lycaoniis Helice miretur ab astris, perfossique rudant populo pallente leones, quales Mygdonio curru frenare Cybebe optet et Herculei mallent fregisse lacerti.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:159)
hi volucres tollunt aquilas, hi picta draconum colla levant, multusque tumet per nubila serpens iratus stimulante Noto vivitque receptis flatibus et vario mentitur sibila tractu.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:53)
illa pavet strepitus cuneosque erecta theatri respicit et tanti miratur sibila vulgi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:237)
ventis fluitent an vera minentur sibila suspensum rapturi faucibus hostem?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:240)
non inter geminos Anguis glaciale Triones sibilet, inmodico nec frigore saeviat Ursa.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:235)

SEARCH

MENU NAVIGATION