라틴어 문장 검색

Eiusdem radices 'diligenter lotae, et cum farre triticeo pinsitae ieiunoque datae vetustissimam tussim discutiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 10장 2:2)
Nam sive intumuerunt, aqua mulsa triticea farina conspergitur et imponitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 7:2)
quae si levis est, inter initia candenti 5 sub sole vel cedro 6 vel oleo lentisci finitur vel urticae semine et oleo detritis vel unguine ceti, quod in lancibus salitus thynnus remittit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 1:4)
Strumosis sub lingua sanguis mittendus est, qui cum profluxerit, sale trito cum farina triticea confricari totum os conveniet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 3:2)
Sin autem surculo consitus ager sine pascuo est,farreo vel triticeo pane satiandi sunt, admixto tamen liquore coctae fabae, sed tepido:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 10:3)
eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus immatura lecta, quae cum farre triticeo minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque sapore offensae aves omnem aspernantur uvam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 23:4)
nonnulli tribus aquae partibus unam boni vini miscent, madefactosque triticeo pane obesant avem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 4:4)
Cavendumque est, ne aut aculeis urticae compungatur, aut esuriens mittatur in pascuum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 8:3)
hic me gravido frigida et frequens tussis quassavit usque dum in tuum sinum fugi et me recuravi otioque et urtica.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 444)
Si forte in medio positorum abstemius herbisuiuis et urtica, sic uiues protinus, ut teconfestim liquidus Fortunae riuus inauret,uel quia naturam mutare pecunia nescit uel quia cuncta putas una uirtute minora.
(호라티우스의 첫번째 편지, 125)
unde haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II72)
spectant hoc nuptae iuxta recubante marito, quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis, inritamentum veneris languentis et acres divitis urticae;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI52)
iterum sphondylos glycomaridas urticas ficedulas, lumbos capraginos aprugnos, altilia ex farina involuta, ficedulas murices et purpuras.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 12:3)
mihi festa luce coquatur urtica et fissa fumosum sinciput aure, ut tuus iste nepos olim satur anseris extis, cum morosa vago singultiet inguine vena, patriciae inmeiat vulvae?
(페르시우스, 풍자, satire 654)
Profert Oenothea scorteum fascinum, quod ut oleo et minuto pipere atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere ano meo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 138:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION