라틴어 문장 검색

Fit in assem summa sortis et usurarum triginta duorum milium quadringentorum octoginta nummorum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 9:2)
Quod quasi nomen si ut faenerator cum debitore ita rusticus cum vineis suis fecerit, eius summae ut in perpetuum praedictam usuram semissium dominus constituat, percipere debet in annos singulos mille nongentos quinquaginta sestertios nummos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 9:3)
qua computatione vincit tamen reditus septem iugerum, secundum opinionem Graecini, usuram triginta duorum milium quadringentorum octoginta nummorum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 9:4)
ea porro summa excedit usuram semissium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 11:1)
ducimus centies centenos, fiunt decem milia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 1:5)
Centies vicies duceni quadrageni fiunt viginti octo milia et octingenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 3:2)
nam centies sestertium pollicitus Caesar, et quantum aerario aut fisco pendebant in quinquennium remisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장5)
eversio rei familiaris dignitatem ac famam praeceps dabat, donec tulit opem Caesar disposito per mensas milies sestertio factaque mutuandi copia sine usuris per triennium, si debitor populo in duplum praediis cavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장6)
Pallanti, quem repertorem eius relationis ediderat Caesar, praetoria insignia et centies quinquagies sestertium censuit consul designatus Barea Soranus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장3)
eodem oratore Bononiensi coloniae igni haustae subventum centies sestertii largitione.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 58장3)
Faenus agitare et in usuras extendere ignotum;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 1:1)
cum enim versuram facere publice necesse esset neque eius condicionem aequam haberent, semper se interposuit, atque ita ut neque usuram umquam ab iis acceperit neque longius, quam dictum esset, debere passus sit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 4:2)
nam neque indulgendo inveterascere eorum aes alienum patiebatur neque multiplicandis usuris crescere.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 5:1)
ex qua hereditate accepit circiter centiens sestertium.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 5장 2:2)
cum tanta pecuniae facta esset accessio, nihil de cottidiano cultu mutavit, nihil de vitae consuetudine, tantaque usus est moderatione, ut neque in sestertio viciens, quod a patre acceperat, parum se splendide gesserit neque in sestertio centiens affluentius vixerit, quam instituerat, parique fastigio steterit in utraque fortuna.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 14장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION