라틴어 문장 검색

Si quando autem an altius descenderit utrumlibet dubium est, in carie quidem expedita cognitio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 3:5)
Vtrumlibet elige;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 1:2)
sed utrumlibet non recte dictum), mutatio vocis alterius, in qua vitium erat, rectam loquendi rationem sit redditura, ut amari fiat vel media cortice.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 183:2)
observandum erit etiam, ut recta sit facies dicentis, ne labra distorqueantur, ne immodicus hiatus rictum discindat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata utrolibet cervix.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 390:1)
nam si parti utrilibet omnino alteram detrahas, natura etiam sine doctrina multum valebit, doctrina nulla esse sine natura poterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 320:1)
vel cum duo ponentur inter se contraria, quorum tenuisse utrumlibet sufficiat, quale Ciceronis est, unum quidem certe, nemo erit tam inimicus Cluentio, qui mihi non concedat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 162:3)
interim duo ita proponuntur, ut utrumlibet electum idem efficiat, quale est, philosophandum est, etiamsi non est philosophandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 164:1)
duas interim res proponere quarum utramlibet male sit electurus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 239:2)
nihil enim refert, quomodo appelletur utrumlibet eorum, si quid orationi prosit apparet, nec mutatur vocabulis vis rerum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 8:5)
relinquendae autem in utrolibet genere contra erunt vacuae tabellae, in quibus libera adiiciendo sit excursio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 194:1)
unum iam igitur huic loco, quod est sane summae difficultatis, videtur, quibus modis ea, quae sunt parum speciosa quaeque non dicere, si utrumlibet esset liberum, maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 61:2)
Utrumlibet ex his incredibile est:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 21:3)
Peripateticis placet nihil interesse inter sapientiam et sapere, cu in utrolibet eorum et alterum sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 11:1)
Sed utrumlibet ex istis iudica verum ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 25:1)
Agedum illa, quae multo ingenii tui labore celebrata sunt, in manus sume utriuslibet auctoris carmina, quae tu ita resolvisti, ut quamvis structura illorum recesserit, permaneat tamen gratia - sic enim illa ex alia lingua in aliam transtulisti, ut, quod difficillimum erat, omnes virtutes in alienam te orationem secutae sint :
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 68:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION