라틴어 문장 검색

quas rex Cottius perdomitis Galliis, solus in angustiis latens, inviaque locorum asperitate confisus, lenito tandem tumore, in amicitiam principis Octaviani receptus molibus magnis exstruxit, ad vicem memorabilis muneris, compendiarias et viantibus opportunas, medias inter alias Alpes vetustas, super quibus comperta paulo postea referemus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 2:5)
Est enim e Galliis venientibus prona humilitate devexum, pendentium saxorum altrinsecus visu terribile praesertim verno tempore, cum liquente gelu nivibusque solutis flatu calidiore ventorum, per diruptas utrimque angustias et lacunas, pruinarum congerie latebrosas, descendentes cunctantibus plantis homines et iumenta procidunt et carpenta;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 4:1)
Ubi bellorum inundantium molem umeris suis (quod dicitur) vehens, scindebatur in multiplices curas, ut milites qui a solitis descivere praesidiis reducerentur ad loca suspecta, et conspiratas gentes in noxam Romani nominis disiectaret, ac provideret ne alimenta deessent exercitui per varia discursuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 3장 3:2)
amphitheatri molem solidatam lapidis Tiburtini compage, ad cuius summitatem aegre visio humana conscendit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:5)
Dato igitur aeneatorum accentu sollemniter signo ad pugnandum utrimque, magnis concursum est viribus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 36:1)
Et velut in quodam theatrali spectaculo, aulaeis miranda monstrantibus multa, licebat iam sine metu videre nandi strenuis quosdam nescios adhaerentes, fluitantes alios cum expeditioribus linquerentur ut stipites, et velut luctante amnis violentia vorari quosdam fluctibus involutos, non nullos clipeis vectos, praeruptas undarum occursantium molis, obliquatis meatibus declinantes, ad ripas ulteriores post multa discrimina pervenire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 57:1)
Quia igitur plurimae gentes vi maiore collaturae capita sperabantur, dubia bellorum coniectans, sobrius rector magnis curarum molibus stringebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 1:1)
In hac urbe inter delubra ingentia, diversasque moles, figmenta Aegyptiorum numinum exprimentes, obeliscos vidimus plures, aliosque iacentes et comminutos, quos antiqui reges bello domitis gentibus, aut prosperitatibus summarum rerum elati, montium venis vel apud extremos orbis incolas perscrutatis , et erectos dis superis in religione dicarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 6:1)
Verum Constantinus id parvi ducens, avulsam hanc molem sedibus suis, nihilque committere in religionem recte existimans, si ablatum uno templo miraculum Romae sacraret, id est in templo mundi totius, iacere diu perpessus est, dum translationi pararentur utilia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 13:1)
Alii subita magnitudine ruinae oppressi, eisdem adhuc molibus conteguntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 7:1)
aut enim brasmatiae sunt, qui humum more aestus imitus suscitantes, sursum propellunt immanissimas moles, ut in Asia Delos emersit, et Hiera et Anaphe et Rhodus, Ophiusa et Pelagia, prioribus saeculis dictitata, aureo quondam imbri perfusa, et Eleusin in Boeotia, et apud Tyrrenos Vulcanus, insulaeque plures;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 13:2)
Ideoque in se pugnae molem suspicati vertendam, dolos parabant et ferrum et preces.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 3:1)
cunctisque paratis (ut nostis,) vere adulto egressi, arripuimus negotiorum maximas moles:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 27:2)
Educatus enim in medio, ut rerum omnium gnarus, auditorum nanctus vegetos sensus, et aurium delenimenta captantes, nec laudantium, sed secundum Homericos Phaeacas cum silentio admirantium, iam inde quadragesimi anni memoriam replicabat, post bellorum assiduos casus, et maxime apud Hileiam et Singaram, ubi acerrima illa nocturna concertatione pugnatum est, nostrorum copiis ingenti strage confossis, quasi dirimente quodam medio fetiali, Persas nondum Edessam nec pontes Euphratis tetigisse victores quos armipotentia fretos, successibusque magnificis, ita dilatasse decuerat regna, ut toti Asia imperarent, eo maxime tempore quo diuturnis bellorum civilium motibus, sanguis utrimque Romani roboris fundebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 7:1)
Inter quos dux ipse agnitus pugnatorumque mole circumdatus, cum Aiadalthe tribuno, caloneque uno, equi celeritate ereptus, abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION