라틴어 문장 검색

quae igitur studia magnorum hominum sententia vacationem habent quandam publici muneris, iis concedente re p. cur non abutamur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 6 5:3)
sed cum sacerdotes deorum vacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 162:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum citarem iudices, domine, conventum incohaturus, Flavius Archippus vacationem petere coepit ut philosophus.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 581)
Si Status suum officium quadam in regione non exsequitur, quidam oeconomici coetus benefactores videri possunt ac re habere potestatem, cum sibi dari a quibusdam legibus vacationem sentiant, ut perveniant ad varias scelerum instructorum species, personarum commercium, stupefactivorum medicamentorum commercium et violentiam, quae difficulter eraduntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 251:3)
In quoque cadit eadem ratio dictorum, ut Fabius Maximus, incusans Augusti congiariorum, quae amicis dabantur, exiguitatem, heminaria esse dixit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 161:1)
nam congiarium commune liberalitatis atque mensurae, a mensura ducta imminutio rerum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 161:2)
Scrutabitur scholas nostras et obiciet philosophis congiaria, amicas, gulam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 5:4)
Ex congiario tantum ferunt homines, quantum in capita promissum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 8:3)
Non enim deminutionem malorum in bono viro intellego, sed vacationem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 5:3)
inquit,"si virtutem nihil inpeditura sit bona valitudo et quies et dolorum vacatio, non petes illas ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 10:9)
quando quidem divus Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium et L. Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam ovo ovum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum severe animadverti, nec illi rerum iudicandarum vacationem dari, eumque quam primum exportari, et caelo intra triginta dies excedere, Olympo intra diem tertium.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 9:23)
fili, mihi uacationem peto.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat.7)
uacationis causa:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 9:6)
Non minus uacatio mea reipublicae profuit quam militia:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat.10)
Liceat istud sane tibi et te in tantum fortuna sustulerit, ut congiaria tua urbes sint (quas quanto maioris animi fuit non capere quam spargere !
(세네카, 행복론, Liber II 66:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION