라틴어 문장 검색

Nec fora sunt nobis nec sunt vadimonia nota:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXXVI Cenatoria1)
Varro dicit anti- quos nundinas feriatis diebus agere instituisse, quo facilius commercii causa ad urbem rustici commearent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2752)
Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis legionibus et hoc dilectu, quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis, quae a nobis cotidie comparantur, magno opere contemno collectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex iis, qui vadimonia deserere quam illum exercitum maluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 5:1)
qui iam pridem premuntur, qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam sumptibus in vetere aere alieno vacillant, qui vadimoniis, iudiciis, proscriptione bonorum defetigati permulti et ex urbe et ex agris se in illa castra conferre dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 21:2)
omnia quae curant meminerunt, vadimonia constituta, quis sibi, cui ipsi debeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 28:8)
res agebatur in circo Flaminio et erat in eo ipso loco illo die nundinarum . quaesivit ex eo placeretne ei iudices a praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 2:6)
equidem ante quam tuas legi litteras, in hominem ire cupiebam, non me hercule ut differrem cum eo vadimonium (nam mira sum alacritate ad litigandum), sed videbatur mihi, si quid esset in eo populare quod plebeius factus esset, id amissurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 7 5:2)
nundinae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 7:17)
nam profecto spem habes nullam haec negotia multarum nundinarum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 8:7)
tu me hoc tibi mandasse existimas, ut mihi gladiatorum compositiones, ut vadimonia dilata et Chresti compilationem mitteres et ea, quae nobis, cum Romae sumus, narrare nemo audeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 8 1:2)
se praesentem trinum nundinum petiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 12 3:5)
negat enim in tanta multitudine eorum qui una essent quemquam fuisse qui vadimonium concipere posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 4:2)
ex eo loco recta Vitularia via profecti sumus in Fufidianum fundum, quem tibi proximis nundinis Arpini de Fufidio HS ccci ci emeramus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 1:1)
dicit deducturum se Tullius, vadimonium Fabio Romam promissurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 3:8)
itaque ex eo tempore res esse in vadimonium coepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION