라틴어 문장 검색

Tunc quidam forte Christianae professionis illis obviam facti sunt, quos nimia audacia freti gentiles praefati, persequi, occidere et rebus exspoliare decreverunt, ut sic in gloria et victoria cum spoliis fidelium ad suas civitates repedarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 42:2)
Videns ergo Ammiraldus urbis, quia sui a defensione defecerant, et quoniam nulla spe auxilii freti non ulterius adversus virtutem regis stare audebant, pacem et belli dilationem fieri rogavit, ut sic consilium ageret quatenus urbs in regis potestate, civibus salvatis, traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:1)
Plurimo tamen conatu et infestatione reditum illorum idem comes impedire moliebatur nunc fundibulariis, nunc sagittariis, sed hi aquis nimiis [0653D] freti, sine contradictione et laesione Ascalonem potenter applicuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:12)
Sed tamen aliqui ex Babyloniis buzis velocissimis freti, hac et illac mediis aquis plurimo inferuntur conamine, si forte aliquo eventu catholicos viros superare et abducere [0690A] valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 62:5)
Et alibi, "Vita sine proposito vaga est:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 41:11)
Frange panem tuum esurienti, et egenos vagosque unduc in domum tuam;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 49:1)
Ita amor nisi restringeretur efficeret vagus, et incupiditatem et in libidinem caderet, que vitia non sunt immitanda, sedpenitus fugienda."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 20:8)
"Frangepanem tuum esurienti, et si videris nudum, operi eum et, egenos vagosque induc in domum tuam:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 17:8)
"Frange esurienti panem tuum, egenos, vagosque induc in domum tuam:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 6:6)
His igitur freti, intrepide pergamus ad redemptorem nostrum Jesum;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 2:1)
) laqueus peccatoris, quemcumque viderit dubio sensu praetereuntem in angulo transitus domus suae sermonibus adoritur gratiosis, faciens juvenum volare corda, domi inquieta, in plateis vaga, osculis prodiga, pudore vilis, amictu dives, genas picta.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:3)
ne vagis et fallacibus opinionibus induatur, sed pura atque sincera simplicitas mentis appareat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:8)
sicut illi qui de terra secundum poeticam fabulam orti, mole corporis sui freti, feruntur habuisse contemptum superorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:5)
ne eam vaga diluvii fluenta penetrarent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 2:5)
Verum si altius spectandum putes, caro nostra diversis agitatur et freti modo fluctuat passionibus, quibus huc atque illuc tamquam super undas molestiarum suarum nunc fame, nunc siti, nunc cupiditate, nunc gaudio, nunc dolore jactatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION