라틴어 문장 검색

sic tarda senectus Tithonum minuit, cum moles tota cicadam Induit, in gracilem sensim collecta figuram.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 8:2)
nisi quod inter ipsos cruciatus lenimentum aliquod dolori tribuat tormenti varietas.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:6)
ubi nulla interveniebat inhonestas, nec fides laedebatur, nec minuebatur virtus, cedendum amico fuit, ut et tolerarem in quo videbatur excessisse, et ubi pax eius periclitabatur, voluntatem eius meae praeferrem.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:54)
cum spem lucri sic tollat paupertas, ut amicitiae non minuat, sed potius augeat caritatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:27)
Cuius amorem, cuius gratiam, cuius amicitiam non corrumperent, non minuerent, non obliterarent?
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:27)
Haec est vera, perfecta, stabilis et aeterna amicitia, quam invidia non corrumpit, non suspicio minuit, non dissolvit ambitio;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:37)
ne id magis carnali affectui meo quam eius necessitati ascriberetur, et sic mea auctoritas minueretur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:17)
Nam magestatem minuit qui mistica uulgat, Nec secreta manent quorum fit conscia turba, Nam res uulgate semper fastidia gignunt:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:7)
Alcius exclamat reliquis Syrena tonantis Martis, sed cantus dulcedo remittitur ipsa Tempestate soni langens, minuitque fauorem Asperitas, uocisque rigor fert damna fauori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 26:7)
Promissum comittetur opus, ne tarda sequantur Munera, ne doni merito dantisque fauori Detractet, donum minuat dilacio dantis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:6)
Assistens, Fronesis pluit omnia dona Sophye, Non illas largitur opes que sepe potentum Excecant animos et magestatis honorem Inclinant, minuunt leges et iura retardant, Sed pocius donat thesaurum mentis et omnes Diuicias animi, quas qui semel accipit, ultra Non eget, immo semel ditatus semper habundat, Quarum rectus amor, possessio nobilis, usus Vtilis, utilior largicio, fructus habundans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:1)
Non istas depascit opes rubigo, nec ignis Deuorat, aut furis minuit subreptio, mergit Naufragium, tollit predo, depauperat hostis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:5)
O mihi continuo multo sudata labore Pagina, cuius ad hoc minuit detractio famam, Viue, nec antiquos temptes equare poetas, Sed pocius ueterum uestigia semper adorans Subsequere et lauris humiles submitte miricas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 22:1)
Compar vicissitudo temporis, eademque varietas hominis immutat aetatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:76)
"Ille majestatem minuit secretorum, qui indignis secreta divulgat".
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:85)

SEARCH

MENU NAVIGATION