-
Sed satis gnarus fortunam suam tam contemptibilem redditam ut nullius spes pascere possit (spe autem perficienda res erat, nam praemia deerant), apud se vastum et tragicum facinus machinatus est.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:3)
-
Verum hoc regis inceptum quod iactatur nobis quidem videtur (regis mores reputantibus et consilia tuta et solida, nec cum vastis aut periculosis cogitationibus commista) minus probabile, nisi forte cupiisset spirare calidum, quod pulmones affectos haberet.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:12)
-
Vasta vero ut plurimum solent esse, quae inania:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:13)
-
sicut Columbus fecit, ante navigationem illam suam mirabilem maris Atlantici:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:15)
-
Proxime videntur accedere cataractae coeli, quae in navigationibus per Oceanum Atlanticum versus Indias utrasque saepe conspiciuntur.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:13)
-
Itaque simili modo fieri potest, ut aquae venientes magna mole ab Oceano Orientali Indico compellantur et trudantur in alveum Maris Atlantici, et propterea inundent utrumque latus simul.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:11)
-
Atque praesto est Mare Australe, Mari Atlantico neutiquam minus, sed potius magis latum et extensum, quod ad hoc sufficere possit.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:13)
-
si pro certo inveniatur, quod cum fit fluxus ad littora adversa tam Floridae quam Hispaniae in Mari Atlantico, fiat simul fluxus ad littora Peruviae et juxta dorsum Chinae in Mari Australi;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:3)
-
Commodissime autem hoc sciri possit, si inquiratur ab incolis Panamae et Limae (ubi uterque Oceanus, Atlanticus et Australis, per parvum Isthmum separantur), utrum ad contrarias Isthmi partes fiat simul fluxus et refluxus maris, an e contra.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:6)
-
adeo ut habitantibus circa Canadam moles sive massae glaciales, quae abrumpuntur et natant per oceanum septentrionalem et deferuntur per Atlanticum versus illas oras, percipiantur et incutiant frigora e longinquo.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:6)
-
Neque etiam fieri potuisset, ut parva quantitas spiritus animalis in animalibus, praesertim in tam vastis corporibus qualia sunt balaenae aut elephanti, tantam molem corpoream flecteret et regeret, nisi propter velocitatem motus spiritus, et hebetudinem corporeae molis, quatenus ad expediendam suam resistentiam.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:7)
-
Exercitus Persarum in campis Arbelae oculis Macedonum tanquam vastum hominum pelagus subiiciebatur;
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:5)
-
Prorsus enim mirabilis res est tam vastas hodie existere moles in Europa, quales sunt Vaticanum et Escuriale et nonnullae aliae in quibus tamen cameram aliquam vere magnificam vix reperies.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 2:5)
-
Verum e contraria parte tam immanis plane et vasta habent flumina ut fluvii Asiae, Africae, et Europae prae illis instar rivulorum sint.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:20)
-
Postea numerum praeoptabant commodium potius quam vastum.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 9:6)