라틴어 문장 검색

adulter, quid refert igitur, quantis iumenta fatiget porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra, iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV3)
ad primum lapidem vectari cum placet, hora sumitur ex libro;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI283)
hinc in sexto corpora viva nefas Stygia vectare carina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 65410)
unde paulo post discretionem fecit dicens corpora viva nefas Stygia vectare carina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3034)
quod Probus vult hac ratione defendere, dicens 'vexasse' venire ab eo, quod est 'veho, vecto, vexo', ut 'vexasse' sit portasse et sine dubio pro arbitrio suo ever- tisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 764)
Horatius "me Satureiano vectari rura caballo". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1973)
et praeter hunc Tryphaena, omnium feminarum formosissima, quae voluptatis causa hue atque illuc vectatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:9)
fames premit advena classes, tigris et aurata gradiens vectatur in aula, ut bibat humanum populo plaudente cruorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:11)
Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parva dedit, successurumque Minervae indoluit, baculumque capit, quod spinea totum vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arva exuritque herbas et summa cacumina carpit, adflatuque suo populos urbesque domosque polluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:1)
At gemini, nondum caelestia sidera, fratres, ambo conspicui, nive candidioribus ambo vectabantur equis, ambo vibrata per auras hastarum tremulo quatiebant spicula motu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 38:1)
Vecta levi curru medias Cytherea per auras Cypron olorinis nondum pervenerat alis, agnovit longe gemitum morientis et albas flexit aves illuc.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:1)
non sum ego quod fueram, quid inanem proteris umbram quid cinerem saxis bustaque nostra petis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1113)
quis in tenebris hostis errantes tamen pulsat trahitque et proterit, qui sparsa ad ipsum conmeantum transitum frumenta saevus devorat, qui laeta Christi culta fur interpolat addens avenas aemulas.
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말15)
en tibi Christum, infelix Iudaea, Deum, qui sabbata solvens terrea mortales aeterna in sabbata sumpsit, gentibus emicuit, praefulsit regibus, orbem possidet, imperii dominam sibi cedere 1 Romam conpulit et simulacra deum Tarpeia subegit, disce tuis, miseranda, malis, quo vindice tandem vana superstitio lex et carnaliter acta plectatur, cuius virtus te proterat ultrix.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3159)
hoc odium vetus illud erat, hoc erat aspidis atque hominis digladiabile discidium, quod modo cernua femineis vipera proteritur pedibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum41)

SEARCH

MENU NAVIGATION