라틴어 문장 검색

intra quadragensimum pugnae diem lacera corpora, trunci artus, putres virorum equorumque formae, infecta tabo humus, protritis arboribus ac frugibus dira vastitas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장2)
Batavo equite protritos Aeduos Arvernosque;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장13)
Forte Puteolanum sinum praeteruehenti uectores nautaeque de naui Alexandrina, quae tantum quod appulerat, candidati coronatique et tura libantes fausta omina et eximias laudes congesserant:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 2:1)
ac subinde Alexandrina nauis Dertosam appulit armis onusta, sine gubernatore, sine nauta aut uectore ullo, ut nemini dubium esset iustum piumque et fauentibus diis bellum suscipi:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 4:2)
Quod ubi contemptu sui pergere vident, tum vero ingentis magnitudinis saxa per montium prona devolvunt, quae incussa saepius subiacentibus petris maiore vi incidebant nec singulos modo, sed agmina proterebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 20:1)
aureus ut iuvenem miserantibus intulit undis vector et adstrictis ut sedit cornibus Helle.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 302:1)
oraque Thessalico melior contundere freno vectorem pavidae Castor dum quaereret Helles,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 452:1)
accipiunt magnisque fugam clamoribus augent, proterit impulsu gravis agmina corporaque altis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 547:1)
Super onerariam navem rudis vector inponor, et homo, qui necdum scalmum in lacu rexi, Euxini Maris credor fragori.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 2:3)
Totum, quod adprehensa manu insinuare tibi cupio, quod quasi doctus nauta post multa naufragia rudem conor instruere vectorem, illud est, ut, in quo litore pudicitiae pirata sit, noveris, ubi Charybdis et radix omnium malorum avaritia, ubi Scyllaei obtrectatorum canes, de quibus apostolus loquitur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:5)
Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam prospera vectoris fatumque valentius Euro et pelago, postquam Parcae meliora benigna pensa manu ducunt hilares et staminis albi lanificae, modica nec multum fortior aura ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit vestibus extentis et quod superaverat unum velo prora suo.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII20)
Numquam enim nisi navi plena tollo vectorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 9:2)
Utque habuit ripas Sicoris, camposque reliquit, Primum cana salix madefacto vimine parvam Texitur in puppim, caesoque inducta iuvenco Vectoris patiens tumidum superenatat amnem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:5)
Sola tibi caussa haec est iusta timoris, Vectorem non nosse tuum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:78)
teque per amnem Improbe Lernaeas vector passure sagittas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:69)

SEARCH

MENU NAVIGATION