라틴어 문장 검색

Tunc influunt turbae sacris divinis initiatae, viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis linteae vestis candore puro luminosi, illae limpido tegmine crines madidos obvolutae, hi capillum derasi funditus verticem praenitentes, magnae religionis terrena sidera, aereis et argenteis, immo vero aureis etiam sistris argutum tinnitum constrepentes.
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:1)
Sed, ut more navigantium loquar, ne diutius navim undis et velamentis concedentes, et a terra longius enavigantes longum circumferamur inter tantas bellorum clades et annorum enumerationes, ad id, quod nos maxime ad hoc opus incitavit, nobis redeundum esse censeo, scilicet aliquantulum, quantum meae cognitioni innotuit, de infantilibus et puerilibus domini mei venerabilis Aelfredi, Angulsaxonum regis, moribus hoc in loco breviter inserendum esse existimo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 21 24:3)
non sint vobis tam tenera capitum tegmina, ut retiola subter appareant.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:2)
Vas quoniam largi fuerat sine tegmine spargi, Non fuit his menti, sed ali de uase fluenti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:11)
Vota sui cordis tegit hoc sub tegmine fraudis:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:5)
"Haec" ait, "arbor erit testis, qui talia querit, Tegmine sub cuius uas auri teximus huius.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:16)
Sic canis inbellis spoliatur tegmine pellis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:13)
Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio.
(불가타 성경, 집회서, 29장29)
Hic spicula sagittis exacuit, illi validus torax nigra gemit incude, ast alius crudi umbonis tegmina proprii laboris orbi infigenda mercatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:11)
Detrahat si quis superbis uani tegmina cultus,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 4:1)
Namque elephantos ex Italia transportari iusserat, quos et miles nosset speciemque et virtutem bestiae cognosceret, et cui parti corporis eius telum facile adigi posset, ornatusque ac loricatus cum esset elephans, quae pars corporis eius sine tegmine nuda relinqueretur, ut eo tela conicerentur;
(카이사르, 아프리카 전기 72:5)
interdum enim fit, sed raro, ut quicquid abscedit, velamento suo includatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장8)
deinde vitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque cum velamento suo eximitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장11)
Hactenus propria utrique testiculo velamenta et auxilia sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장12)
. . . satisque velamenti supra latitudo plagae praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION