라틴어 문장 검색

Et in tantum conceditur ira, ut quandoque melior risu censeatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 47:1)
Risus tamen pro maiori parte malus censetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 47:3)
Sepe diuque suo dignum censet amore Pertractat sapiens sic amat exibitum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 70:3)
Velle ergo debes quod satis est, et ita habebis quod velles.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:29)
His dictis eum accepit et vellet nollet ad iustitiamdeduxit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:27)
Hic amici censetur loco qui fecerit quaecumque exsequenda susceperit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:4)
Quam ut cunctator et cautus, utiliumque monitor, (si vestra voluntas adest) tribui debere censeo multa contemplans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 14:2)
Quid igitur censeo, si arbitrium affuerit vestrum, iustaque sustinet indignatio, paucis absolvam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 10:2)
Accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum assensus, maximeque Florenti praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis, dum starent barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi victoriam (ut putavit) non sine ultimorum conatu graviter toleraturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 14:1)
Namque viribus collectis propugnatores, omissa vicissim certamina repetentes, in maximo defendendi ardore saucii perniciose cadebant, aut laniati volvendo stantes proxime subvertebant, aut certe spicula membris infixa, viventes adhuc vellendi peritos quaeritabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 9:1)
Medebatur ergo suis quisque vulneribus pro possibilitate vel curantium copia, cum quidam graviter saucii, cruore exhausto, spiritus reluctantes efflarent, alii confossi mucronibus frustraque curati, animis in ventum solutis, proiciebantur exstincti, aliquorum foratis undique membris mederi periti vetabant, ne offensionibus cassis animae vexarentur afflictae, non nulli vellendis sagittis in ancipiti curatione graviora morte supplicia perferebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 15:1)
Perculsae deinde novitate rei efferataeque gentes, omissa omni cunctatione, operibus (quoniam vis minime procedebat) decernere iam censebant, et concito extremo belli ardore, omnes oppetere gloriose iam properabant, aut ruina urbis animis litasse caesorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 1:1)
Et quia sollicitus Caesar, quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, attente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas, inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 6:1)
Replicatoque volumine edicti quod missum est, et legi ab exordio coepto, cum ventum fuisset ad locum id continentem, quod gesta omnia Constantius improbans Caesaris potestatem sufficere Iuliano censebat, exclamabatur undique vocum terribilium sonu:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 6:2)
Eusebium super his, cui erat Constantiani thalami cura commissa, alte spirantem et dirum, addixere iudices poenae letali, quem ab ima sorte ad usque iubendum imperatoria paene elatum, ideoque intolerabilem, humanorum spectatrix Adrastia aurem (quod dicitur) vellens, monensque ut castigatius viveret, reluctantem, praecipitem tamquam e rupe quadam egit excelsa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION