라틴어 문장 검색

ergo priusquam in corpora ingrediantur animae per haec signa erratica transeuntes, singula supra dicta singulae accipiunt, item exeuntes singula singulis redhibere dicit quae in corpus venientes perceperunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 517)
mihi quidem naturam animi intuenti multo difficilior occurrit cogitatio, multo obscurior, qualis animus in corpore sit tamquam alienae domi, quam qualis, cum exierit et in liberum caelum quasi domum suam venerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 50:3)
venit, adtulit mandata ad consules ut Romam venirent, pecuniam de sanctiore aerario auferrent, statim exirent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 21 4:3)
"Verum quia nunc de virginibus scribens paene superflue de monachis disputavi, ad tertium genus veniam, quos anchoretas vocant et qui de coenobiis exeuntes excepto pane et sale amplius ad deserta nil perferunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:109)
Rupta cum pes vagus exit aluta Et subitus crassae decidit imber aquae Nec venit ablatis clamatus verna lacernis, Accedit gelidam servus ad auriculam Et 'Rogat ut secum cenes Laetorius' inquit.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXIX4)
sane 'Oniten' Donatus dicit aut gentile esse, aut patronymicon, ut nomen eius proprium sit 'Echionius'. sed hoc non procedit, quia neque patronymicon in 'tes' exit, neque 'Onytes' a qua gente veniat, usquam lectum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5144)
Ballio Exite, agite exite, ignavi, male habiti et male conciliati, quorum numquam quicquam quoiquam venit in mentem ut recte faciant, quibus, nisi ad hoc exemplum experior, non potest usura usurpari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 21)
nec tam statui ex Italia exire, de quo tecum deliberabo, quam istuc non venire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 6:6)
nunc exire cupimus, qua spe reditus mihi quidem numquam in mentem venit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 15 6:4)
Bacchus peccasse fatentem restituit factique fide data munera solvit "Neve male optato maneas circumlitus auro, vade" ait "ad magnis vicinum Sardibus amnem perque iugum ripae labentibus obvius undis carpe viam, donec venias ad fluminis ortus, spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, subde caput corpusque simul, simul elue crimen."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 16:6)
et ideo eos ab urbe exire, et in potestatem regis Babyloniae sanis membris et vita incolumi venire plurimum arctabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 16:3)
Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장57)
Et exivit Ionathas obviam illi cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethsan.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장41)
nam cum modo exibat foras, ad portum se aibat ire, me huc obviam iussit sibi venire ad Veneris fanum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 22)
Maximum, inquam, mi Lucili, argumentum est animi ab altiore sede venientis, si haec, in quibus versatur, humilia iudicat et angusta, si exire non metuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION