라틴어 문장 검색

At Hamilcar, posteaquam mare transiit in Hispaniamque venit, magnas res secunda gessit fortuna:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:1)
aut rem hoc verbo reconditam dixit, quia Sabini a Lacedaemoniis originem ducunt, ut Hyginus ait de origine urbium Italicarum, a Sabo, qui de Perside Lacedaemonios transiens ad Italiam venit et expulsis Siculis tenuit loca quae Sabini habent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 63811)
sed ad primum revertor quid putes faciendum, occultene aliquo propius veniendum an mare transeundum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 15 6:5)
iique mihi nuntiassent regis Parthorum filium, quocum esset nupta regis Armeniorum soror, a d Euphratem cum maximis Parthorum copiis multarumque praeterea gentium magna manu venisse Euphratemque iam transire coepisse dicique Armenium regem in Cappadociam impetum esse facturum, putavi pro nostra necessitudine me hoc ad te scribere oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 3 1:1)
quae res illum tam graviter exacerbavit, ut adfirmaret se numquam posthac Albim fluvium transiturum neque ad palatium venturum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 245:3)
hac delatus in Ciliciam, egressus inde, dies noctesque iter faciens Taurum transit eoque quo studuerat venit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 4:1)
Porsenna, Clusinorum rex, bello pro Tarquinis suscepto cum ad Ianiculum venisset, ne Tiberim transiret virtute Coclitis Horati prohibitus est, qui, dum alii pontem Sublicium rescindunt, solus Etruscos sustinuit et ponte rupto armatus in flumen se misit et ad suos transnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha11)
Caesar, cum ad flumen Bacetim venisset neque propter altitudincem fluminis transire posset, lapidibus corbis plenos demisit:
(카이사르, 히스파니아 전기 5:1)
incolumisque venit per res atque integra transit multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:8)
deinde satis fluvium inducit post commemoratam ge- neralem agriculturam transit ad species et culturas venientes ex tempore:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1061)
ne hoc quidem, quod, cum me Laudiceam venire voluisses, Taurum ipse transisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 6:2)
Aliquot menses transeunt, Ad sanitatem dum venit curatio.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.5)
Transeamus opes paene inopes, veniamus ad locupletes.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 83:3)
cito enim nos omnis voluptas relinquit, quae fluit et transit et paene ante quam veniat aufertur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 59:2)
Cumque plurimis de ecclesia eiusdem reuerentissimi antistitis de carne subtractis, ueniret hora ipsius, ut transiret ex hoc mundo ad Dominum, contigit die quadam, ut in praefata mansione forte ipse cum uno tantum fratre, cui uocabulum erat Ouini, commoraretur, ceteris eius sociis pro causa oportuna ad ecclesiam reuersis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III.15)

SEARCH

MENU NAVIGATION