라틴어 문장 검색

Primo uero duo brachii ossa uincta paulatim dirimuntur, rursusque ad manum coeunt modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 20:2)
Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur, sicut cum umero cubitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 26:3)
Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fouendus est et molli cerato perfricandus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:3)
stomachus interior ad ventriculum fertur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 3:5)
duosque quasi ventriculos habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 4:3)
quod prominens leviter ventriculo insidet, et in quatuor fibras dividitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 5:2)
qui et venosi sunt, et ventriculos habent, et tunicis superconteguntur.- Ac viscerum quidem hae sedes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 5:9)
circa praecordia cum ventriculo committitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 6:2)
Ventriculus autem, qui receptaculum cibi est, constat ex duobus tergoribus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 6:3)
Inde ima ventriculi pars paulum in dexteriorem partem conversa, in summum intestinum coartatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 7:1)
At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen sinisteriores inferioresque partes tenens, contingit jecur atque ventriculum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 9:1)
Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula admovenda est, aut sinapi superimponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:3)
in ipsius vero ventriculi porta consistit is, qui longus esse consuevit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 1:2)
cuive aut pulmo medius, aut jejunum, aut tenuius intestinum, aut ventriculus, aut renes vulnerati sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 6:2)
praecordia cum ventriculo ab eadem parte indurescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION