라틴어 문장 검색

At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen sinisteriores inferioresque partes tenens, contingit jecur atque ventriculum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 9:1)
Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula admovenda est, aut sinapi superimponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:3)
in ipsius vero ventriculi porta consistit is, qui longus esse consuevit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 1:2)
cuive aut pulmo medius, aut jejunum, aut tenuius intestinum, aut ventriculus, aut renes vulnerati sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 6:2)
praecordia cum ventriculo ab eadem parte indurescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 18:2)
Communes vero jejuni intestini et ventriculi vulnerati notae sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 22:1)
quem ventriculum quidam furunculi nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 33:4)
ventriculus, ut in furunculo, non invenitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 34:6)
Et quidem, quod maxime mirum videri potest, tutior fistula est contra jecur et lienem et ventriculum, quam contra intestina:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 7:5)
Cortex quoque aridus fissusque per summa trunci dependens, corpore tenus delibrandus est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 6:4)
Tertio demum anno acuta falce abraditur,atque ubi translationi iam idonea est, ex eo tempore autumni, quo terra imbribus permaduerit, usque in vernum tempus, antequam radix ulmi in eximendo delibretur, recte seritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 9:5)
Atque in frondatione cavendum, ne aut prolixiores pollices fiant, qui ex amputatis virgis relinquuntur, aut rursus ita alleventur, ut ipse truncus laedatur, aut delibretur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 16:3)
Tertium, quo ipsas gemmas cum exiguo cortice in partem sui delibratam recipit, quam vocant agricolae emplastrationem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 1:7)
et ita acuto scalpello circumcisam diligenter, ne eam laedas, delibrato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 9:5)
Item alterius arboris, quam emplastraturus es, nitidissimum ramum digito, et eiusdem spatii corticem circumcidito, et materiam delibrato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION