라틴어 문장 검색

Aqua scilicet, quae balneo superior sit nutrita, per canales venustos inducta, et rursus per tubas subter terram aequalis dimensionis, ne aqua diutius consistat, educta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:14)
Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et educet lapidem primarium inter clamores: Quam venustus!
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장7)
hanc imo stipite caesam vidit et incomptos foedari pulvere ramos quaesivitque nefas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:29)
veniunt umeros et brachia nudae armataeque manus iaculis et terga sagittis, incomptae pulchraeque tamen;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:118)
Vaccae quoque probantur altissimae formae longaeque, maximis uteris, frontibus latissimis, oculis nigris et patentissimis, cornibus venustis et levibus et nigrantibus, pilosis auribus, compressis malis, palearibus et caudis amplissimis, ungulis modicis, et cruribus parvis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 21장 1:1)
praecedebant incompta signa, versi fasces;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장3)
' ipsa rettuli verba, quia non, ut Senecae, vulgata erant, nec minus nosci decebat militaris viri sensus incomptos et validos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장5)
nam epulae et quamquam incompti, largi tamen apparatus pro stipendio cedunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 3:2)
nec illi segne aut corruptum luxu iter, sed lorica ferrea usus est et ante signa pedes ire, horridus, incomptus famaeque dissimilis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 11장10)
nam et dignitate fuit honesta et viribus ad laborem ferendum firmis neque tam magno corpore quam figura venusta.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 5:6)
nudi sunt, recti et uenusti, omni ornatu orationis tamquam ueste detracta;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 2:2)
M. Antonius super festinatas Liuiae nuptias obiecit et feminam consularem e triclinio uiri coram in cubiculum abductam, rursus in conuiuium rubentibus auriculis incomptiore capillo reductam;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 69장 1:2)
Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus uenustissima, quamquam et omnis lenocinii neglegens;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 1:1)
Statura fuit prope iusta, corpore maculoso et fetido, subflauo capillo, uultu pulchro magis quam uenusto, oculis caesis et hebetioribus, ceruice obesa, uentre proiecto, gracillimis cruribus, ualitudine prospera:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 51장 1:1)
Lugete, o Veneres Cupidinesque et quantum est hominum venustiorum!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 31)

SEARCH

MENU NAVIGATION