라틴어 문장 검색

excussa silvis poma compescunt famem et fraga parvis vulsa dumetis cibos faciles ministrant, regios luxus procul est impetus fugisse:
(세네카, 파이드라 7:11)
haesere biiuges vulnere - et pariter moram dominumque rumpunt, inde semanimem secant virgulta, acutis asperi vepres rubis omnisque truncus corporis partem tulit.
(세네카, 파이드라 15:45)
"ille per obiectos vepres tumet atque superbit, vi tenuis fortisque loco, dum proximus heia!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 45)
"Phoebe parens, seu te Lyciae Patarea nivosis exercent dumeta iugis, seu rore pudico Castaliae flavos amor est tibi mergere crines, seu Troiam Thymbraeus habes, ubi fama volentem ingratis Phrygios umeris subiisse molares, seu iuvat Aegaeum feriens Latonius umbra Cynthus et adsiduam pelago non quaerere Delon:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권246)
Interea gelidam Nemeen et conscia laudis Herculeae dumeta vaga legione tenebant Inaehidae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권291)
ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo silvestre quicquam, sed ne vepribus quidem vestitum habebat, re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 343:1)
nocte insequenti Hannibal, cum tumultuatum in castris et plerosque ferociter, signum ut daret, institisse duci ad arma vocantis sciret, haud dubius prosperae pugnae occasionem dari, tria milia expeditorum militum in villis circa vepribusque et silvis disponit, qui signo dato simul omnes e latebris existerent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 313:1)
exercitus spolia regis Antiochi referens trifariam dissipatus, alibi primum, alibi postremum agmen, alibi impedimenta, inter vepres in latebris ferarum noctem unam delituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 578:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION