라틴어 문장 검색

Quod si veraciter dixisti, sicut de te dubitare non debeo, iam profecto sic vivis ut sis dignus baptismo salutari remissionem praeteritorum accipere peccatorum.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 5:5)
Qui, quo violentior fuisset in negotio belli contra Anglos, eo in tractanda pace sincerior habebatur, qui etiam alias homo verax et pectoris aperti existimabatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:10)
Reperiuntur siquidem viri fideles, sinceri, candidi, et veraces, minime vafri aut involuti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 6:3)
Quando religio recepta discordiis laceratur, sanctitas item professorum labefacta est et scandalo exposita, simulque tempora stupida, indocta, et barbara sunt, a novae alicuius sectae ortu merito metuendum, praecipue si eo tempore ingenium aliquod intemperans et paradoxa spirans suboriatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:2)
Atque ut me interius animaduertisse cognoscas, quae unum horum, quoniam idem cuncta sunt, ueraciter praestare potest, hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:6)
Ideoque multos ex sapientiae professoribus peritos eius fuisse accipimus, clarissimos vero ex iis Pythagoran et Enpedoclen et Democritum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium14)
neque esse dubium quin alia curatione opus sit, si ex quattuor principiis vel superans aliquod vel deficiens adversam valetudinem creat, ut quidam ex sapientiae professoribus dixerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium32)
Non posse vero conprehendi patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia, cum de ista re neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conveniat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium74)
Nam quae demum causae vel secundam valetudinem praestent, vel morbos excitent, quo modo spiritus aut cibus vel trahatur vel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia conprehendunt, sed coniectura persecuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium137)
nec protinus crimen artis esse, si quod professoris sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장51)
Deinde posteaquam diducta ab aliis habere professores suos coepit, in Aegypto quoque Philoxeno maxime increvit auctore, qui pluribus voluminibus hanc partem diligentissime conprehendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM9)
Ac Romae quoque non mediocres professores, maximeque nuper Tryphon pater et Euelpistus et, ut scriptis eius intellegi potest, horum eruditissimus Meges quibusdam in melius mutatis aliquantum ei disciplinae adiecerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM11)
Sed haec quidem alioqui memoria magni professoris ut interponeremus effecit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장16)
Raro vero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, adeo ut magni professores numquam se vidisse memoriae mandarint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장5)
Ideoque multos ex sapientiae professoribus peritos eius fuisse accipimus, clarissimos uero ex is Pythagoran et Enpedoclen et Democritum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION