라틴어 문장 검색

Inter quae cum beluae ritu traheretur ingenuus paulo ante dives et liber, de te, Fortuna, ut inclementi querebatur et caeca, quae eum puncto temporis brevi opibus exutum et dulcedine caritatum, domoque extorrem, quam concidisse vidit in cinerem et ruinas, aut lacerandum membratim, aut serviturum sub verberibus et tormentis crudo devovisti victori.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 8:2)
Videreque licebat celsum ferocia barbarum, genis stridore constrictis, succiso poplite aut abscisa ferro dextera vel confosso latere inter ipsa quoque mortis confinia minaciter circumferentem oculos truces:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 4:1)
Qui convicti et coram omni populo contumeliis verberum affecti reversi sunt in Galliam, unde ierant, et, Deo gratias!
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 66:4)
Sacerdotes eius acris verberibus virgisque ceduntur, non habentes patronum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:21)
usque ad sexagesimam nix totam superficiem terrae cooperuit, et diversis plagis Dominus assidue populum suum afflixit et visitavit in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:18)
Miluus adest, miserumque truci rapit ungue duellum.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:12)
nam uerba superbit Reddere, sed dentem uix tenet ira trucem.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et apro 13:4)
Multa domat multo uerbere claua reum.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:13)
Rex cepit lenire truces, punire nocentes, Queque leuanda leuans, queque premenda premens.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:5)
Pauo dolum sentit, falsi pauonis honorem Increpat et domitam uerbere nudat auem.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:3)
Regis in aure truces figit de ciue susurras.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:5)
earum alteram uulgariam, quae sit percita populari amore, non modo humanis animis, uerum etiam pecuinis et ferinis ad libidinem imperitare ui immodica trucique perculsorum animalium serua corpora complexu uincientem:
(아풀레이우스, 변명 11:3)
iam in media quaestione hic ibidem pro tribunali oculos trucis in te inuertisset, faciem tuam spumabundus conspuisset, manus contraxisset, caput succussisset, postremo in sinu tuo corruisset.
(아풀레이우스, 변명 42:18)
eo genitus Marsyas cum in artificio patrissaret tibicinii, Phryx cetera et barbarus, uultu ferino, trux, hispidus, inlutibarbus, spinis et pilis obsitus fertur - pro nefas - cum Apolline certauisse, taeter cum decoro, agrestis cum erudito, belua cum deo.
(아풀레이우스, 플로리다 3:8)
mitto dicere multorum animalium immeditatos sonores distinctis proprietatibus admirandos, ut est taurorum grauis mugitus, luporum acutus ululatus, elefantorum tristis barritus, equorum hilaris hinnitus nec non auium instigati clangores nec non leonum indignati fremores ceteraeque id genus uoces animalium truces ac liquidae, quas infesta rabies uel propitia uoluptas ciant.
(아풀레이우스, 플로리다 17:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION