라틴어 문장 검색

ut quidam sententiarum gratia verbosissimos locos arcessunt, cum ex locis debeat nasci sententia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 75:1)
qui vero non omnia subiiciebant oratori, sollicitius ac verbosius, ut necesse erat, adhibuerunt discrimina;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 228:1)
et quoniam, quae de his erant a scriptoribus artium tradita, verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea, quae partes essent iudicialium causarum, supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio incipiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 331:6)
et quidem quibus adversus haec modis sit medendum, verbosius tradunt materiasque sibi ipsi fingunt et ad morem actionum persequuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 52:1)
videamus ergo, num haec expositio longior demum debeat esse et paulo verbosior praeparatione et quibusdam argumentis (argumentis dico, non argumentatione), cui tamen plurimum confert frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 168:2)
quidam exsecuti sunt verbosius, quibus placuit,proposita locorum materia, quo quaeque res modo dici posset, ostendere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 280:2)
Quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos, intempestivos, sibi placentes facit et ideo non discentes necessaria, quia supervacua didicerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 37:2)
Nunc autem aperte profiteor, quia in hac praedicatione ueritas claret illa, quae nobis uitae, salutis, et beatitudinis aeternae dona ualet tribuere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 2:2)
Cum enim a uespera diei XIIIae uigilias sanctae noctis celebrare incipiunt, claret, quod illam in exordio sui paschae diem statuunt, cuius nullam omnino mentionem in decreto legis inueniunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION