라틴어 문장 검색

Ac si largas rerum promissiones omittas, ad mulieres nihil postulaturus accedas, quia etsi regio decoreris honore, si nil tamen attuleris, nil penitus apud eas impetrare valebis, sed earum verecundus repelleris ab aula.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:12)
Nec invenitur femina tanta generis altitudine decorari vel dignitatis et rerum fertilitate beari, cuius pudorem oblatio non frangat argenti, et quam degeneris et abiectae quoque personae subvertere non possit larga et abundans copia rerum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 25:14)
Sumas ergo, Gualteri, salubrem tibi a nobis propinatam doctrinam et mundi penitus vanitates omittas, ut quum venerit sponsus nuptias celebrare maiores et clamor surrexerit in nocte, sis praeparatus cum lampadibus occurrere sibi ornatis secumque ad nuptias introire divinas, nec te oporteat tempore opportunitatis instantis tuae lampadis serotina ornamenta disquirere et ad sponsi domum ianua clausa venire ac verecundam vocem audire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 49:1)
Numquam ergo tuo te praeferas amico, sed si forte in his quae diximus superior inveneris, tunc te magis amico submittere non cuncteris, praestare confidentiam, extollere verecundum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:27)
Booz cum Ruth moabitidis advertisset inopiam, post messores suos legentem spicas alloquitur, consolatur, invitat ad convivium puerorum, et verecundiae eius ingenue parcens, iubet messoribus etiam de industria spicas relinquere, quas illa colligeret absque pudore.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:21)
Pacis alumpna mouet primos Concordia gressus, Et pleno cuncta perfundens Copia cornu, Et Fauor, et multo perfusa fauore Iuuentus, Et Risus nostre proscribens nubila mentis, Et Pudor, et certo contenta Modestia fine, Et Racio, mensura boni, quam semper adherens Felici gressu felix comitatur Honestas, Et Decus, et cuncta trutinans Prudentia libra, Et Pietas, et uera Fides, que fraudis in umbra Nobis ypocritum mentiri nescit amorem, Et uirtus que spargit opes, que munera fundit, Quam penes ignorat ignauam gaza quietem Nec dormire potest thesauri massa sepulti, Sed mutat uarios tociens peregrina magistros.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 6:1)
Si labor accusat nostros in munere tanto Deffectus honerique manus succumbere nostro, Hoc decus excusat, soluens objecta pudoris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:10)
Poma mamillarum, modico suspensa tumore, Nulla mollicie dependent fracta, sed ipsa Duricie proprii describunt signa pudoris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:9)
sed modicus, qui non proscribit ab ore Purpureos ignes niueique coloris honorem, Cum flos uirgineus non deffloretur in illa Nec proprium frangat Veneris fractura pudorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:3)
Mamme, subducti mentite damna pudoris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:5)
Ablatos redimit uultus et damna pudoris Parrasis in celum translata;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:7)
repensat eidem Iupiter ablatum florem, pro flore pudoris Eterno largitus ei florere nitore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:8)
Hic superos ciues proprio precellit honore Virgo que proprium pariendi lege pudorem Non perdens, matris meruit cum uirgine nomen, In qua concordant duo nomina, lite sepulta, Que secum pugnare solent litesque mouere, Nec iam discordant mater uirgoque, sed ipsis Litibus exclusis, se pacis ad oscula uertunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 24:1)
Hec est stella maris, uite uia, porta salutis, Regula iusticie, limes pietatis, origo Virtutis, uenie mater thalamusque pudoris, Ortus conclusus, fons consignatus, oliua Fructiferans, cedrus redolens, paradisus amenans, Virgula pigmenti, uinaria cella, liquore Predita celesti, nectar celeste propinans, Nescia spineti florens rosa, nescia culpe Gracia, fons expers limi, lux nubila pellens, Spes miseris, medicina reis, tutela beatis, Proscriptis reditus, erranti semita, cecis Lumen, deiectis requies, pausacio fessis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:1)
Virginis illius meritum miratur, adorat Partum quod peperit, non marcescente pudoris Flore, nec atrito feruente libidinis estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION