라틴어 문장 검색

Quod si quis etiam de vermi verbum aliquod injecisset, ludibrio certe futurus fuisset, ut qui novas aranearum operas somniaret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:5)
Neque rursus, qui in lanificiis et serico vegetabili observationem suam et meditationem collocasset, unquam per ea reperisset naturam vermis aut serici bombycini.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 310:2)
id quod facile perspicitur ex hoc, quod, subtracto alimento sive fomite flammae, flamma statim pereat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:4)
ut in ovis formicarum, vermibus, muscis, ranis post imbrem, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 387:4)
si inquiratur de Mistura Spirituum, qui sunt corpora non-visibilia, videtur esse cognatio quaedam inter corpora et fomites sive alimenta sua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:5)
Fomes autem flammae videtur esse oleum et pinguia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:6)
praesertim cum omnis spiritus animatus depascat humida utraque, aquea et pinguia, tanquam fomites suos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:15)
Sequitur consensus maxime post priorem catholicus, videlicet corporum principalium et fomitum suorum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:1)
Qua e rebus sublata, homo animalis nihil aliud fuerit quam res inquieta, scelesta, misera, imo species quaedam noxiorum vermium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:6)
Si enim fomes flammae paratis sit, scintillae quae incendium facient ex qua parte emicare possint nemo facile dixerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 10:4)
"O mi fida comes dulcisque per omnia fomes, Munere cuius ego iam longo tempore dego, Actenus his largis quas ficubus arbore spargis, Atque tuis micis tecum refouebar amicis!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:8)
hanc si fortasse reuellis, Fomes erit pestis foris et dolor acrior extis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:16)
Sic eat et mestus per frigora, nudus, et estus, Vermibus esca datus sic semper ad hos cruciatus".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:22)
Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit.
(불가타 성경, 요나서, 4장7)
Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius in stercora et in vermes;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장62)

SEARCH

MENU NAVIGATION