라틴어 문장 검색

Neque rursus, qui in lanificiis et serico vegetabili observationem suam et meditationem collocasset, unquam per ea reperisset naturam vermis aut serici bombycini.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 310:2)
ut in ovis formicarum, vermibus, muscis, ranis post imbrem, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 387:4)
Percrebuit sane, tam scriptis quam fama, narratio de arbore in una ex insulis sive Terceris sive Canariis (neque enim bene memini), quae perpetuo stillat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:17)
Qua e rebus sublata, homo animalis nihil aliud fuerit quam res inquieta, scelesta, misera, imo species quaedam noxiorum vermium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:6)
Sic eat et mestus per frigora, nudus, et estus, Vermibus esca datus sic semper ad hos cruciatus".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:22)
Et erit in die illa: stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte; et per omnes rivos Iudae ibunt aquae, et fons de domo Domini egredietur et irrigabit torrentem Settim.
(불가타 성경, 요엘서, 4장18)
Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: "Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac".
(불가타 성경, 아모스서, 7장16)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient.
(불가타 성경, 아모스서, 9장13)
Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit.
(불가타 성경, 요나서, 4장7)
Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius in stercora et in vermes;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장62)
ita ut de oculis impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus et maeroribus carnes eius diffluerent, illiusque odore totus exercitus gravaretur propter putredinem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장9)
Ubi vero vermes orti sunt, si iuxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장83)
Emortui sub his vermes in primam partem auris provocabuntur, unde educi facillime possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장87)
Vbi uero uermes orti sunt, si iuxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 15:1)
Emortui sub his uermes in primam partem auris prouocabuntur, unde educi facillime possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION