라틴어 문장 검색

Ea constat ex vertebris quatuor et viginti.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 11:2)
Omnesque vertebrae, exceptis tribus summis, a superiore parte in ipsis processibus paulum desidentes sinus habent:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 11:7)
Jamque vertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, exigit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 13:3)
eaeque, primis partibus rotundae, et leniter quasi capitulatae, vertebrarum transversis processibus ibi quoque paulum sinuatis, inhaerent:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 14:4)
Nam si id, quod ex vertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 10:2)
Maxilla vero, et vertebra, omnesque articuli, quum validis nervis comprehendantur, excidunt aut vi expulsi, aut aliquo casu nervis vel ruptis, vel infirmatis;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 3:1)
Caput enim numquam compellitur, neque in spina vertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem movit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 4:5)
Caput duobus processibus in duos sinus summae vertebrae demissis super cervicem contineri, in prima parte proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIII De capite luxato. 1:1)
Idem casus manet eos, quorum in spina vertebrae exciderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 1:1)
Nam quod Hippocrates dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa, pronum hominem collocandum esse, et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus impellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 3:1)
Nonnumquam enim nervorum imbecillitas efficit, ut, quamvis non exciderit vertebra, paulum tamen aut in posteriorem, aut in priorem partem promineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 3:4)
Potantibus ergo nobis et accuratissime lautitias mirantibus larvam argenteam attulit servus sic aptatam, ut articuli eius vertebraeque luxatae in omnem partem flecterentur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:16)
Sic podagra et cheragra et omnis vertebrarum dolor nervorumque interquiescit, cum illa, quae torquebat, hebetavit ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 9:1)
ita frangatur ut humo se adleuare non possit, sed pedum crurumque resolutis uertebris reptet;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION