라틴어 문장 검색

Ubi ad cibum ventum est, dari debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, vinum austerum, vel certe subausterum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 17:2)
Super vulnus vero etiam furfures ex aceto, vel ruta silvatica recte imponitur, vel cum melle sal tostus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 18:2)
et plani piscis, quam pastinacam nostri, τρυγόνα Graeci vocant, aculeus torretur, deinde conteritur, resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc solvit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 6:2)
frigora saeva pati, gravibus non cedere nimbis, aestivum tolerare iubar, transnare sonoras torrentum furias, ascensu vincere montes, planitiem cursu, valles et concava saltu, nec non in clipeo vigiles producere noctes, in galea potare nives, nunc spicula cornu tendere, nunc glandes Baleari spargere funda.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:13)
Petatur igitur aer calore et frigore temperatus, qui fere medios obtinet colles, quod neque depressus hieme pruinis torpet aut torret aestate vaporibus neque elatus in summa montium perexiguis ventorum motibus aut pluviis omni tempore anni saevit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 10:1)
Non altius edita esse praesaepia conveniet,quam ut bos aut iumentum sine incommodo stans vesci possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 6:2)
Sed cum matura fuerit seges, ante quam torreatur vaporibus aestivi sideris, qui sunt vastissimi per exortum 6 Caniculae, celeriter demetatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 1:1)
Sed haec quidem ratio minime nobis placet, siquidem vastior plaga nisi habeat supcrpositam valentem materiam, quae possit inolescere, solis halitu torretur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 5:3)
Maxime facit ad hanc rem, si favilla levi torreas fabam, tepidamque des iciunis quinto quoque die.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 6:2)
Mos habebatur principum liberos cum ceteris idem aetatis nobilibus sedentis vesci in aspectu propinquorum propria et parciore mensa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장1)
Clipeos vero aereos multo igne torrebant, quos repletos fervida harena caenoque decocto e muris subito devolvebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 29:2)
Illе indicat Da reum vesci in ea solitum, seque sacram eius mensam ad ludibrium recidentem sine lacrimis conspicere non posse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 18:2)
quae ubi flagrare coeperunt, haud secus quam continenti incendio cuncta torrentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 3:2)
Praecipuus honor habebatur, quod licebat sedentibus vesci cum rege.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 6:1)
tantus est vapor solis et caeli, quo cuncta velut igne torrentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION