라틴어 문장 검색

"atquin ipse meos pedes resolvam, ne vestigia praepedita vinclis tardis gressibus inruant in ignem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.42)
"scimus discipulum Petrum, cum vestigia tingueret mortali trepidus pede, dextrae subsidio tuae subiecisse salum solo."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.17)
nam haec sunt vestigia, imagines pedum, ut semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5732)
A meae mentis igitur peregrinatione ad me reversus, ex integro, ad naturae devolutus vestigia, salutationis vice, pedes osculorum multiplici impressione signavi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:2)
ille tamen nitens graviter vestigia ponit atque oculos urget pedibus pectusque Nepai.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 109:3)
taetra ibi luctatio erat via lubrica non recipiente vestigium et in prono citius pedes fallente, ut seu manibus in adsurgendo seu genu se adiuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 376:1)
Item, si pes semper fuisset in pulvere, vestigium sibi fuisset coaeternum, et tamen effectus eius.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 16:1)
Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equos eodem remanere vestigio adsuefecerunt, ad quos se celeriter, cum usus est, recipiunt:
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 2장3)
pedibusque nudis per aspera incedentes, vestigia cruore multo ac sanguine, ut plurimum, signabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.9)
iure deas igitur veneror mala nostra levantes, sollicitae comites ex Helicone fugae, et partim pelago partim vestigia terra vel rate dignatas vel pede nostra sequi, sint, precor, haec saltem faciles mihi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 122)
Is ut agnitionem mihi scilicet certo aliquo sui signo subministraret, sinistri pedis talo paululum reflexo cunctabundo clementer incedebat vestigio.
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:6)
liquitur in roremque pedes et brachia manant nostraque mox lambit vestigia perspicuus fons.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:154)
Libera per uacuum posui uestigia princeps,non aliena meo pressi pede.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1912)
et, ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas tingueremus, quod vicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac vestigia retrahens in sese resorberet.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 3:2)
Libera per vacuum posui vestigia princeps, non aliena meo pressi pede.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1912)

SEARCH

MENU NAVIGATION