라틴어 문장 검색

Godefridus dux, Reymundus comes, Eustachius, Tankradus, Cuno de Monte acuto et filius ejus Lambertus, videntes quod gentilium exercitus et eorum virtus deficiens cedebat, in impetu equorum et vehementi concursu ac clamore pedestris vulgi mediis advolant hostibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 94:1)
Nulli vero Christianorum viri nominati illic ceciderunt, praeter paucos pedestris vulgi, ut procul dubio a veridicis fratribus compertum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 100:3)
Dehinc appropinquante die sanctae Pentecostes, de diversis mundi partibus in unum congregati circiter ducenta sexaginta millia, cum filiis et uxoribus plurimorum, cum clericis et monachis et plurima manu inertis vulgi, conductum imperatoris Constantinopolitani quaesiverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 14:1)
Unde quidam sapiensdixit, "Nunquam volui placere vulgo:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 57:5)
"Et oculos et aures vulgi malos testes esse puta,"ut alius dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 58:9)
Primo, quiæ vulgo dici consuevit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 34:2)
Nihil enim est fortuna, nisi secundum opinionem vulgi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 235:30)
"Ecce vetera transierunt, et facta sunt nova omnia," probemus eciam per Novum Testamentumvindictam corporalem per iudices habentes iurisdictionem et imperium debere fieri et ipsam Deo placere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 21:2)
Manducate vetera veterum, et vetera a facie novorum auferte (Levit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:10)
Auxerunt haec vulgi sordidioris audaciam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 6:1)
Exsiluit itaque subito ardens optimatium globus, inter quos decernebant et reges, et sequente vulgo ante alios agmina nostrorum irrupit, et iter sibi aperiendo, ad usque Primanorum legionem pervenit locatam in medio - quae confirmatio castra praetoria dictitatur,-ubi densior et ordinibus frequens, miles instar turrium fixa firmitate consistens, proelium maiore spiritu repetivit, et vulneribus declinandis intentus, seque in modum mirmillonis operiens, hostium latera, quae nudabat ira flagrantior, districtis gladiis perforabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 49:1)
Certatimque summatum et vulgi sententiis concinentibus, astris, ut ipsi existimant, ritus sui consecratione permixtus est omnium primus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 4:2)
Vulgi plausibus laetus, laudum etiam ex minimis rebus intemperans appetitor, popularitatis cupiditate, cum indignis loqui saepe affectans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 18:1)
quibus omissis, quoniam non sunt perfectae virtutis indicia, (nec enim aliena non rapere laudis est), unum ex multis constans innocentiae vulgi veteris specimen ponam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 9:2)
Cum proscriptorum locupletes domus diripiendas Romanae plebei Marius dedisset et Cinna, ita vulgi rudes animi sed humana soliti respectare, alienis laboribus pepercerunt, ut nullus egens reperiretur aut infimus, qui de civili luctu fructum contrectare pateretur sibi concessum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION