라틴어 문장 검색

Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est ̓Οδύσσεια in quo erat versus primus cum hoc verbo sine u littera:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 6:2)
Nihil hercle, inquit, mihi de ista re in mentem venit, nisi auctoritas quaedam vetustatis non nimis anxie neque superstitiose loquentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 13:1)
quod non fiat volatile, nec deperdat de quanto suo per ignem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:7)
in omni generatione et transformatione corporum, inquirendum quid deperdatur et evolet, quid maneat, quid accedat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 20:2)
aut per excitationem sive invitationem in altero, ut in magnete, qui excit acus innumeras, virtute nullatenus deperdita aut diminuta;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:10)
Etenim quod in partibus lucret, in summa deperdit, commercii quanto diminuto.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 11:4)
Namque uetustatem qui spreuerit ob nouitatem, Alterius zeli uice debet obire cameli.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:23)
quarum speciem, ueluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae uetustatis obduxerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:5)
Quamquam quid ipsa scripta proficiant, quae cum suis auctoribus premit longior atque obscura uetustas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:2)
Atqui plena est exemplorum uetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutauerint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:3)
Legiones ibi veterana sexta secum reducta ceteras reliquit, quo firmius esset eorum regum imperium, qui neque amorem suorum habere poterant, quod fideliter permanserant in Caesaris amicitia, neque vetustatis auctoritatem, paucis diebus reges constituti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:4)
Id homini nobilissimo Lycomedi Bithyno adiudicavit, qui regio Cappadocum genere ortus iure minime dubio, vetustate tamen propter adversam fortunam maiorum suorum mutationemque generis intermisso sacerdotium id repetebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:5)
Consules, quod ante id tempus accidit nunquam, ex urbe proficiscuntur, lictoresque habent in urbe et Capitolio privati contra omnia vetustatis exempla.
(카이사르, 내란기, 1권 6:21)
Quibus rebus confectis Caesar magis eos pro nomine et vetustate, quam pro meritis in se civitatis conservans duas ibi legiones praesidio relinquit, ceteras in Italiam mittit;
(카이사르, 내란기, 2권 22:7)
Populi Romani hanc esse consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui nihil deperdere, sed gratia, dignitate, honore auctiores velit esse; quod vero ad amicitiam populi Romani attulissent, id iis eripi quis pati posset?
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 43장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION