라틴어 문장 검색

Omnes enim placentae omniaque poma etiam minima vexatione contacta coeperunt effundere crocum, et usque ad os molestus umor ac cidere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:9)
Scimus intolerandum esse morem illorum qui consumunt ac magis magisque vastitatem faciunt, dum alii adhuc propriae humanae dignitati vitam accommodare non valent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 247:2)
E contra, mundus immodicae consumptionis idem est atque mundus vexationis vitae in omnibus eius formis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 292:3)
aut cum ita exaggeramus iniuriam nostram, ut etiam quae multo minora sunt intoleranda dicamus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 96:1)
post, ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas immutata, imperium ex iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장9)
quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur, haec sequi decrevistis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장19)
Ecce autem ex improuiso Iugurtha, intoleranda audacia scelere atque superbia sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto primum regnum eius sceleris sui praedam fecit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장21)
" At aliquid vexationis adferet, aliquid adversi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 16:4)
atqui nullam sensimus tunc vexationem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 4:13)
Nullum habet momentum vexatio et dolor et quicquid aliud incommodi est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:1)
Eodem modo haec, ad quae omnes inbecilli sumus, dura atque intoleranda credimus, obliti, quam multis tormentum sit vino carere aut prima luce excitari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 23:3)
Illud autem est, quod imperitos in vexatione corporis male habet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 10:2)
multi, quos auxerant morbos et irritaverant, ut gloria maiore sanarent, non potuerunt discutere aut cum magna miserorum vexatione vicerunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 184:4)
alios pestilentia aut frequentes terrarum hiatus aut aliqua intoleranda infelicis soli vitia eiecerunt;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 39:5)
Illae consolabuntur, illae delectabunt, illae si bona fide in animum tuum intraverint, numquam amplius intrabit dolor, numquam sollicitudo, numquam adflictationis irritae supervacua vexatio.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 120:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION