라틴어 문장 검색

nunc viridis etiam occultant spineta lacertos, Thestylis et rapido fessis messoribus aestu alia serpyllumque herbas contundit olentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.8)
in medio duo signa, Conon, et - quis fuit alter, descripsit radio totum qui gentibus orbem, tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON27)
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:3)
o dura messorum ilia.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 32)
decumas secuit messor aristas,
(세네카, Troades 79:1)
corbis et imposito pondere messor eram.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 221)
pulsum solito quem gramine vietor iussit ab erepta longe mugire iuvenca, cum profugo placuere tori cervixque recepto sanguine magna redit fractaeque in pectora quercus, bella cupit pastusque et capta armenta reposcit iam pede, iam cornu melior - pavet ipse reversum victor, et attoniti vix agnovere magistri - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권119)
Rogas, sator sartorque scelerum, et messor maxume?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 57)
O quotiens habitu duri messoris aristas corbe tulit verique fuit messoris imago!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 75:4)
Booz cum Ruth moabitidis advertisset inopiam, post messores suos legentem spicas alloquitur, consolatur, invitat ad convivium puerorum, et verecundiae eius ingenue parcens, iubet messoribus etiam de industria spicas relinquere, quas illa colligeret absque pudore.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION