라틴어 문장 검색

Veruntamen habebat illud in se boni industria ista emissarios adhibendi ut, quemadmodum opera eorum multae coniurationes detectae, ita etiam fama eorum et diffidentia inde nata plurimae ne tentarentur proculdubio cohibitae fuerint.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 6:7)
Quod vero ad rerum vilitatem attinet, vel etiam turpitudinem, quibus (ut ait Plinius) honos praefandus est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:1)
Ubique hoc obtinet quod factiosas potentias et coitiones, quae contra gubernatorem imperii frontem contrahunt, inter se committere, aut saltem diffidentiam inter eas seminare, remedium haud contemnendum sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 22:2)
Verum pauca aut nulla ubi patres aliquid boni ex huiusmodi diffidentiis perceperunt, praeterquam cum filii bellum aperte patribus intulerunt, ut fecit Solymus Primus adversus Bajazetem patrem suum, et tres filii Henrici Secundi regis Angliae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:9)
Itane nihil fortunam puduit si minus accusatae innocentiae at accusantium uilitas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:13)
Sed hoc modo ne sufficientia quidem contingit ei quem ualentia deserit, quem molestia pungit, quem uilitas abicit, quem recondit obscuritas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:4)
quod tamen ita faciendum erit, si suadebit operarum vilitas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 12:2)
Potest etiam si proventus vilitatem facit, semodius fabae fresae praeberi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 5:6)
sed sicubi vilitas permittit,haud dubie sunt optima.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 22:4)
Fabae quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas, et utique vere, dum adhuc lactent viridia pabula, quae suibus plerumque nocent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 9:1)
sed haec ubi vilitas annonae permittit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 1:2)
ac si lapidis et operae vilitas suadeat, haud dubie caementis et calce formatus circumdatur murus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 2:3)
copiam vendendi secuta vilitate, quanto quis obaeratior, aegrius distrahebant, multique fortunis provolvebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장5)
est videre apud illos argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri data, non in alia vilitate quam quae humo finguntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 4:2)
haud dubie servaverat, non clementia, quippe tot interfectis, sed effugium in futurum, quia pessimus quisque diffidentia praesentium mutationem pavens adversus publicum odium privatam gratiam praeparat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION