라틴어 문장 검색

Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: Comede hoc anno, quod reppereris, in secundo autem anno, quae sponte nascuntur; porro in anno tertio seminate et metite, plantate vineas et comedite fructum earum.
이것이 너를 위한 표징이다. 너희가 올해에는 떨어진 낟알에서 난 곡식을 먹고 내년에는 뿌리지 않고 저절로 난 곡식을 먹으리라. 그러나 후년에는 씨를 뿌려서 곡식을 거두고 포도밭을 가꾸어 그 열매를 먹으리라. (불가타 성경, 열왕기 하권, 19장29)
Sepelieruntque eum in sepulcro suo in horto Oza; et regnavit Iosias filius eius pro eo.
아몬은 우짜 동산에 있는 그의 무덤에 묻히고, 그의 아들 요시야가 그 뒤를 이어 임금이 되었다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 21장26)
Et interrupta est civitas, et omnes viri bellatores fugerunt exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duplicem murum ad hortum regis, obsidentibus Chaldaeis in circuitu civitatem. Abierunt itaque per viam, quae ducit ad Arabam.
드디어 성벽이 뚫렸다. 그러자 군사들은 모두 칼데아인들이 도성을 둘러싸고 있는데도, 밤을 틈타서 임금의 정원 곁에 있는 두 성벽 사이 대문을 통하여 아라바 쪽으로 갔다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 25장4)
Et portam Fontis restauravit Sellum filius Cholhoza princeps pagi Maspha; ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et murum piscinae Siloae iuxta hortum regis et usque ad gradus, qui descendunt de civitate David.
‘샘 문’은 미츠파 구역 담당관, 콜 호제의 아들 살룸이 손질하였다. 그는 성문을 만들고 지붕을 얹은 다음, 문짝과 빗장둔테와 빗장을 만들어 달았다. 그는 또 ‘임금 동산’ 옆 ‘셀라 못’ 가의 성벽을 다윗 성에서 내려가는 층계까지 손질하였다. (불가타 성경, 느헤미야기, 3장15)
Et erant qui dicerent: " Agros nostros et vineas et domos nostras opposuimus, ut acciperemus frumentum in fame! ".
“기근이 들어 곡식을 얻으려고 우리는 밭도 포도원도 집도 저당 잡혀야 하네.” 하는 이들도 있고, (불가타 성경, 느헤미야기, 5장3)
Et alii dicebant: " Mutuo sumpsimus pecunias in tributa regis pro agris nostris et vineis nostris.
또 이렇게 말하는 이들도 있었다. “임금에게 낼 세금 때문에 우리 밭과 포도원을 잡히고 돈을 꾸었네. (불가타 성경, 느헤미야기, 5장4)
Et nunc sicut caro fratrum nostrorum sic caro nostra est, et sicut filii eorum ita et filii nostri; ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris quaedam iam in servitute subiugatae sunt, nec habemus unde possint redimi, quia agros nostros et vineas nostras alii possident ".
그렇지만 저 동포들의 몸이나 우리 몸이나, 저들의 아들들이나 우리 아들들이나 똑같지 않은가? 그런데 우리는 아들딸들을 종으로 짓밟히게 해야 하다니! 우리 딸들 가운데에는 벌써 짓밟힌 아이들도 있는데, 우리에게는 손쓸 힘이 없고, 우리 밭과 포도원은 남한테 넘어 가고 말았네.” (불가타 성경, 느헤미야기, 5장5)
Reddite eis hodie agros suos et vineas suas et oliveta sua et domos suas et centesimam pecuniae frumenti vini et olei, quam exigere soletis ab eis ".
여러분은 오늘 당장 그들의 밭과 포도원과 올리브 밭과 집을 돌려주고, 돈과 곡식과 햇포도주와 햇기름을 꾸어 주고 받은 이자도 돌려주십시오.” (불가타 성경, 느헤미야기, 5장11)
Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem; et possederunt domos plenas cunctis bonis, cisternas ab aliis fabricatas, vineas et oliveta et ligna pomifera multa. Et comederunt et saturati sunt et impinguati sunt et delectati sunt in bonitate tua magna.
그들은 요새 성읍들과 기름진 땅을 점령하고 온갖 좋은 것으로 가득한 집들과 바위에 판 저수 동굴과 포도밭과 올리브 밭과 수많은 과일나무를 차지하였습니다. 그들은 배불리 먹어 살이 찌고 당신의 큰 선하심 속에서 안락한 생활을 하였습니다. (불가타 성경, 느헤미야기, 9장25)
Umectus videtur, antequam veniat sol, et in horto suo germen eius egredietur.
그는 햇빛 아래 생기가 넘치고 정원에는 그의 싹이 돋아난다네. (불가타 성경, 욥기, 8장16)
Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiciens florem suum.
그는 포도나무 줄기처럼 설익은 열매를 떨어뜨리고 올리브 나무처럼 꽃을 흘려 버릴 것이네. (불가타 성경, 욥기, 15장33)
Agrum non suum demetunt et vineam peccatoris vindemiant.
그들은 들에서 꼴을 거두어들이고 악인의 포도밭에서 남은 것을 따 들이네. (불가타 성경, 욥기, 24장6)
"Levis est super faciem aquae; maledicta est pars eius in terra, nec est qui se dirigat ad vineas eius.
그는 삽시간에 물 위로 떠내려가고 그의 토지는 이 땅에서 저주를 받아 그는 포도밭 가는 길에 들어서지도 못하네. (불가타 성경, 욥기, 24장18)
Occidit in grandine vineas eorum moros eorum in pruina.
우박으로 저들의 포도나무를, 서리로 저들의 돌무화과나무를 죽이셨다. (불가타 성경, 시편, 78장47)
Vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam.
당신께서는 이집트에서 포도나무 하나를 뽑아 오시어 민족들을 쫓아내시고 그것을 심으셨습니다. (불가타 성경, 시편, 80장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION