라틴어 문장 검색

phrygio velamur amictu sicut dictum est propter visum vel Diomeden vel Ulixen, quando ei Palladium redditum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5451)
et sciendum sacrificii tantum causa eos tetigisse Calabriam, ubi dicuntur accepisse Palladium, sicut dictum est, a Diomede vel ab Ulixe:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5502)
'recepti iterum cineres' semel ex Troia, semel a Diomede, qui dicitur ossa eius eruta cum Palladio reddidisse Aeneae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 813)
quod autem dicit 'Pallas quem docuit', propter illud quod supra diximus, fingitur, quia ipse Romam Palladium detulit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7042)
aius matris deum, quadriga fictilis Veientanorum, cineres Orestis, sceptrum Priami, velum Ilionae, palladium, ancilia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1888)
ut primus violator foederis poenas luat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4602)
exhibe, exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse, ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:2)
Dant rami cerasos, dant mala rubentia silvae, Palladiumque nemus pingui se vertice frangit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:2)
Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo Pinus bipenni concidisset Thessala, Nec ad professae mortis audacem viam Fabricasset Argus opere Palladio ratem, Inhospitalis prima quae ponti sinus Patefecit in perniciem Graium et barbarum!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.2)
confugit interdum templi violator ad aram, nec petere offensi numinis horret opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 213)
nec comites volucri contenta est vincere cursu, occupat egressas quamlibet ante rates, et pariter fluctus fert ac salientia longe aequora, nec saevis victa madescit aquis, illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis, fida manet trepidae duxque comesque fugae, perque tot eventus et iniquis concita ventis aequora Palladio numine tuta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 103)
hos habuere deos Ancus, Numitor, Numa, Tullus, talia Pergameas fugerunt numina flammas, sic Vesta est, sic Palladium, sic umbra penatum, talis et antiquum servavit terror asylum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권71)
ultima legati defleta dolore querella est Palladiis quod farra focis, vel quod stipis ipsis virginibus castisque choris alimenta negentur, Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes, hinc ait et steriles frugescere rarius agros et tristem saevire famem, totumque per orbem mortales pallere inopes ac panis egenos, quae tanta extiterit praesenti tempore tamque invidiosa fames, quam Triptolemi Cererisque moverit ira penu pro virginis ulciscendo, non memini nec tale aliquid vel fama susurrat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2320)
his, ni fallor, ager vitiis corruptus et ante subiacuit quam Palladium, quam Vesta penates sub lare Pergameo servarent igne reposto, quam Priami genitor conductis moenia fabris extrueret, quam virgo suas fundaret Athenas Pallas;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2335)
Impius ex quo Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes, fatale adgressi sacrato avellere templo Palladium, caesis summae custodibus arcis, corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis virgineas ausi divae contingere vittas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION