라틴어 문장 검색

Ludewicus imperator dedit filio suo Lothario regi ad coniugium Ermingardam filiam Hugonis comitis Turonicorum, et hiemps erat valde dura.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 40:2)
Venerunt corpora sanctorum Marcellini et Petri de Roma, et Ludewicus rex accepit in coniugium sororem Iudith imperatricis.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 46:2)
consilium istud cum alii approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem.
(아풀레이우스, 변명 67:6)
quippe ipse egens, nudus CCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dotauit, Pudentilla locuples femina trecentis milibus dotis fuit contenta et maritum habet, et multis saepe et ingentibus dotibus spretis, inani nomine tantulae dotis contentum, ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem supellectilem cunctasque diuitias in concordia coniugii et mutuo amore ponentem.
(아풀레이우스, 변명 90:5)
ipsa uirginitatis commendatio iure meritoque omnibus maritis acceptissima est;
(아풀레이우스, 변명 90:9)
sola uirginitas cum semel accepta est, reddi nequitur, sola apud maritum ex rebus dotalibus remanet.
(아풀레이우스, 변명 90:11)
nihil affert inreposcibile, sed uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae uelis minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam ipsa iam ob unum diuortium suspectanda, siue illa morte amisit maritum, ut scaeui ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramuis habens culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret.
(아풀레이우스, 변명 90:13)
"Tunc virginitate suae pro tanta solitudine metuens et pavet et horrescit et quovis malo plus timet quod ignorat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권27)
"statim voces cubiculo praestolatae novam nuptam interfectae virginitatis curant."
(아풀레이우스, 변신, 5권29)
"Puellam elegit et virginitate privavit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:172)
Cuius filiam, nomine Eadburh, Beorhtric Occidentalium Saxonum rex, sibi in coniugium accepit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 14 17:2)
Aethelgeofu quoque monasticae vitae regulis, devota Deo virginitate, subiuncta et consecrata, divinum subiit servitium;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:3)
perseveret usque in finem, adhaerens coniugio quod non habet finem.
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem9)
ANNIANUS poeta, et plerique cum eo eiusdem Musae viri, summis adsiduisque laudibus hos Vergilii versus ferebat, quibus Vulcanum et Venerem iunctos mixtosque iure coniugii, rem lege naturae operiendam, verecunda quadam translatione verborum, cum ostenderet demonstraretque, protexit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 2:1)
Coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo, et:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION