라틴어 문장 검색

consilium istud cum alii approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem.
(아풀레이우스, 변명 67:6)
ipsa uirginitatis commendatio iure meritoque omnibus maritis acceptissima est;
(아풀레이우스, 변명 90:9)
sola uirginitas cum semel accepta est, reddi nequitur, sola apud maritum ex rebus dotalibus remanet.
(아풀레이우스, 변명 90:11)
"Tunc virginitate suae pro tanta solitudine metuens et pavet et horrescit et quovis malo plus timet quod ignorat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권27)
"statim voces cubiculo praestolatae novam nuptam interfectae virginitatis curant."
(아풀레이우스, 변신, 5권29)
"Puellam elegit et virginitate privavit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:172)
Mane factum est, et perfectis sollemnibus processi duodecim sacratus stolis, habitu quidem religioso satis, sed effari de eo nullo vinculo prohibeor, quippe quod tunc temporis videre praesentes plurimi.
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:1)
hanc Olympiacam stolam sacrati nuncupant.
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:5)
Aethelgeofu quoque monasticae vitae regulis, devota Deo virginitate, subiuncta et consecrata, divinum subiit servitium;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:3)
Dixitque ei rex: " Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas ".
(불가타 성경, 에스테르기, 6장10)
Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumque Mardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat: " Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare ".
(불가타 성경, 에스테르기, 6장11)
et dedit ei diadema et stolam suam et anulum, ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum, ut regnaret.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장15)
Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemni Scenopegiae; et congregavit exercitum et fecit arma copiosa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장21)
Seniores in plateis sedebant, omnes de bonis communiter tractabant, et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장9)
Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se et invocabant in caelum eum, qui de deposito legem posuit, ut his, qui deposuerant, ea salva custodiret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION