라틴어 문장 검색

sanctitas certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 311:2)
quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem velut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa vera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:4)
Quanto magis huic invidendum est quam illis quibus gemma ministratur, quibus exoletus omnia pati doctus exsectae virilitatis aut dubiae suspensam auro nivem diluit !
(세네카, De Providentia, book 1 34:1)
constat tibi pudicitia, virilitas salva est, nulli corpus tuum turpi patientiae vacat, sed in manu tympanum est !
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 66:3)
libet ire contra, Siste furialem impetum, alumna:
(세네카, 메데아 3:27)
violate caede neve furiali malo aspergite aras.
(세네카, Thyestes 97:1)
ille aurigam fugit, aurigae furiale minatur efferus, et campo dominum circumspicit omni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권170)
"me sacra premebat tempestas, ego mixta viri furialibus armis bella deum et magnas videbam fulminis iras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권40)
veteri stat sordida tabo utraque canities, et durus sanguine crinis obnubit furiale caput;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권314)
inde terror maximus fuit quod sacerdotes eorum facibus ardentibus anguibusque praelatis incessu furiali militem Romanum insueta turbaverunt specie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 169:1)
quippe in oculis erat omnis ille occulti paratus sacri et armati sacerdotes et promiscua hominum pecudumque strages et respersae fando nefandoque sanguine arae et dira exsecratio ac furiale carmen, detestandae familiae stirpique compositum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 597:1)
"Nulli umquam contioni, Quirites, tam non solum apta sed etiam necessaria haec sollemnis deorum comprecatio fuit, quae vos admoneret hos esse deos, quos colere venerari precarique maiores vestri instituissent, non illos, qui pravis et externis religionibus captas mentes velut furialibus stimulis ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 154:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION